κινεῖται μᾶλλον ὁ πολὺς, ἡ δὲ κίνησις ποιεἶ ψυχρὸν. σημεῖον δὲ τούτου ὄτι κινουμενα ψύχεται
τὰ θερμὰ.
“Cur aer paucior, calidior copiosiore? Nam locorum angustiæ, calentiores. An quoniam
movetur magis, copiosior? Motus autem facit frigidum. Signum huius est, quoniam calida, si
moveantur, frigescunt.”
Quid apertius? Quid contrarium magis illi priori? Sed et flabellum quo æstate
utimur, eius sententiæ falsitatem convincit, illius veritatem comprobat.
Hæc sunt experimenta, et testimonia, et rationes, quæ dogma nostrum validissime
confirmant. Aquam sui natura non esse frigidam. Quibus addamus etiam alia. In balneis,
ubi lavamur, calidissimus est aer, locus anterior in quo spoliamur, et ipse calidus est. Qui
ergo hunc, e via prius ingrediuntur, calidum sentiunt. Qui vero loti, in eum egrediuntur
sentiunt frigidum. Id comparatione maioris et minoris fit caliditatis, ut quæ minor est caliditas,
frigus videatur. Sic manus nostræ quæ innatum calorem habent magnum, aquæ minorem
calorem, pro frigore habent. Sed et vinum, et acerum, et oleum, et mel, et pix, quæ
natura calida, sine controversia sunt, si manu tangas frigida senseris. Plantæ quæ calore
vivunt, et serpentes, et alia forte animalia, præsertim crustacea, si manu tangas frigida
iudicabis. Quæ omnia Peripatus minime considerans, in præceptoris, et Ocelli dogma præceps
abiit. Nec ex eo præcipitio extrahi, machinis rationum, experientiarumque, sensus quoque,
testimoniis ullis, potest. Sed ipsum in sua ignavia, relinquentes, tentemus, si quomodo
possimus aquam omnem natura sua esse calidam demonstrare. Profecto, Bernardinus
Telesius vir admirandus, et Franciscus Mutus, auditor eius, satis superque id videntur
comprobasse, principia ab eo inventæ philosophiæ secuti. Nos quoque nostra secuti corporum
principia, rationes quæ idem probare possint producamus. Itaque. Nullum corpus natura
sua frigidum esse audenter satis profitemur. Omne corpus natura sua, esse calidum
autumamus. Hoc autem totum, a principiis nostris pendet. Nam sicuti nullum corpus est, quod
spacio careat, quodve ex fluore non sit constitutum, et quod non lumine sive puro, sive
infecto, non sit præditum: sic nullum est, quod calore, aut efficiente, aut indito non sit
effectum, præditumque. Quod quidem iam a nobis est probatum in Empyreo, in cœlo,
sideribusque, in æthere, et in planetis, et in aere. Quid ergo inquient, frigus nihil est? Non
alicubi est? Non aliquid efficit? De frigore postea, ac siccitate. Itaque et aqua tota, spacio est
dimensa, et fluor est, et lumine diaphano splendet. Ergo et calorem habet innatum. Et
quæcumque aqua, quæ mare est, omnis, ac tota calida est,
etiam Aristotelis confessione, ut iam est ostensum. Dulcis quoque aqua omnis calida
est. Dulcedo namque omnis, caloris est progenies; quod philosophorum, etiam
Peripateticorum, quod medicorum etiam, nemo negat, docent omnes. Itaque cum tota aqua in
hæc duo genera dividatur: et hæc calorem habeant: aqua tota et omnis, procul omni dubio,
calida erit. Quæ scilicet sincera aqua sit. Quæ vero rebus aliis fuerit commista, iam etiam per
accidens calida erit omnis, nulla enim in rerum natura, mistio fit, nisi a calore. Et quæcumque
e terra emergunt, aut sub terra inveniuntur aquæ, vel simplices sunt, vel mistæ. Si simplices,
item calidæ. Ex aere enim non solo subterraneo, qui calidus natura est, fiunt secundum
Aristotelem, secundum vero sententiam nostram ex mari omnes ortum habent. Si mistæ,
eædem calidæ. Vel enim vaporibus miscentur, vel succis; ac fluoribus, vel adhuc fluentibus,
vel iam concretis, ut metallorum, ut lapidum, hæc autem omnia a calore fiant. Clarissimum
iam est, omnes aquas esse calidas. Nam et sulphurosæ, et salsæ, aluminosæ, ferreæ,
æneæ, tales omnino horum metallicorum admistione fiunt. Hæc autem omnia calida sui
natura sunt, vel a calore effecta. Hæc aut Aristoteles docet.
Πάντα γαρ ὅσα πεπύρωται, ἔχει δυνάμει θερμότητα ἐν αὑτοῖς.
“Nam omnia quæcumque ignita fuere, habent potentia calorem in se ipsis.”
Neque nostræ sententiæ obstat, quod hic, potentia dicantur, habere in se calore.
Dictum enim est ad sensum. Quasi dixerit. Etiamsi tales actu non sentiantur, attamen in se