Oceani usque cumulum, a cumulo citissime descendet. At contra evenit. Eadem enim
velocitate, fluxuque Oceani eodem ab ortu in occasum perpetuo feruntur. Non est
ergo Oceano in illo aquæ mons. Neque alibi ullihi. Non ergo verum est, mare, aut Oceanum,
aut aquam ullam in convexam superficiem ac rotundam surgere. Sed neque concava sunt in
medio, magis quam ad ripas, aut littora. Illuc enim ab altioribus confluerent. Cum ergo neque
rotunda, neque concava ullis in locis maria sint, necesse est, ea mediam inter has tenere
superficiem, planam scilicet et æquam, et nomini æquoris respondentem.
At cur navis, e littore solvens, e malo littus cernit, e navi non cernit? Quod primum ac
maximum Geographorum argumentum, in postremum locum, a nobis fuerat reiectum. Id
modo solvamus, solutione ab experientia petita. Dictum nobis iam est, Montes Ausseri, et
Cyrni, per longissima spacia sub aurora cerni, orto Sole, non amplius cerni. Pater id
navigantibus cunctis, non solum in his, sed, si observare velint, etiam in montibus omnibus
horis eisdem. Si mare intermedium rotundum esset, neque ante ortum cerni possent ulli, neque
potuissent illi. Quia in longiore spacio, maior esset rotunditas. Ergo maris rotunditas in causa
non est, cur non cernantur, quod Geographi asserebant. At cernuntur, ergo maris nulla
rotunditas. Alia ergo est causa quærenda, cur post ortum Solem non cernantur. Ea vel in
visum nostrum est, referenda, qui longinquiora minus percipit. Vel in vapores e mari elevatos.
Quos continue inde attolli in altum, et nemo negat, et experientia comprobat. Vel in Solis
radios, qui in polita, ac levi aquæ, et æquoris superficie, reflectuntur, et sursum resiliunt,
visumque nostrum reddunt debiliorem, vel etiam in duas, aut tres hasce omnes causas effectus
hic est referendu. Priorem illam et tertiam nemo est qui neget, scilicet, longinquitate visum
nostrum hebetari. Heberari eundem maiore luce, nemo nescit. Solis quoque radios a planis et
levibus resilire, ignorat nemo. Eosdemque, si quis intente inspiciat visum debilitare. Sed et
aliter. Si prope terræ, aut maris superficiem visus intendatur, hebes reddetur. Quam rem etiam
Aristoteles ex parte annotavit. Problem
.
XI sect. XV in his verbis.
Οτι ἡ ὅψις ὐπὸ τὴν γὴν, ἐὰν λίαν φίρηται, ὁλίγη εἲς τὸ ἐνοπτρον προσσίπτει. Ὥστε
ἀνακλωμένη πρὸς πᾶν ἔσται ἀσθενὴς.
Quoniam visus, eis terram si multum feratur paucus in speculum incidit. Itaque
refractus ad omnia erit debilis. Est autem maris superficies, diurna luce, quid aliud, quam
speculum quoddam, a quo Solis radii refranguntur, qui visum debilitent navigantibus. Cum
ergo visus noster in navi ima, inter radiorum refractiones, et tremulum quoddam lumen, quod
e maris superficie, sursum ferri cernitur feratur, in longiore spacio, facile promontoria, aut res
alias in littore ad maris imam superficiem positas, non discernit. Quæ e summo malo, quo
refractio, et lumen tremulum non pertingit, conspiciuntur. Esse autem vere Solis radios, in
causa, qui nobis multa a visu adimant, satis est probatum matutino illo Ausserensis montis, et
Cyrni insulæ experimento. Quæ in crepusculo cernebantur, radiis vero obortis, et totum
hemisphærium implentibus, oculis nostris sunt adempta. Vapores quoque huic rei
impedimentum afferre, nemo est qui ignoret, qui semel saltem in cœlum, nubilo ære
aspexerit. Quando fulgentissimam Solis lucem nubes nobis occulant. Nubes autem non aliud
sunt quam vapores coagulati. Navigabamus ante annos aliquot secundo iam itinere e
Cypro. Mane summo, densissima nebula, nullo spirante vento, navem operuit. Ubi locorum
essemus ne divinare quidem poteramus. Ad meridiem iarn rarescente nebula, cacumen montis
altissimi prius, conspici cœptum. Magis etiam rarescente, et cacumen clarius, et montis
pendix videri. Nebula dispersa tandem, agnovimus Cretæ montem, ad austrum versum, qui a
nautis Gambela nominatur. Id evenit, quia nebula in summitate prius sit dilapsa, deinde
sensim evanuit tota quam rem confirmat, quod refert Andreas Corsalius in navigatione, a
Mozambico ad Indiam nebulas: quasdam horizonti vicinas elevari quæ conspicere non sinant
stellam ullam, quæ minus quam, sex gradibus sit elevata. Hæc ad solutionem argumenti
Geographorum validissimi dicta sunto. Priora illa ad aquæ et marium, et Oceani rotunditatem
destruendam et complanandam sunto, et rationibus, et experimentis demonstrata.