solvunt, primo ascenderent. Grave igitur (ut sunt omnia gravia) contra naturam ascenderet.
Atque ideo tardius moverentur. Et cum ad rotunditatis summum pervenissent, ad alterum
littus, veluti ferrentur in præceps. Quæ res, ut nullo experimento constat, ita est impossibilis,
ut gravia scilicet sursum ferantur. Sequerentur etiam impossibilia alia non pauca. Nam si inter
omnia bina littora, mare in medio attollitur, inter insulas frequentes, ut sunt in Dalmatia ad
Iaderam, et ultra Epidaurum; ut sunt in Ægeo, ut sunt in India ad Maldivarem, et alibi
sæpissime, frequentes etiam essent inter eas, quaquaversum rotunditates sibi ipsis interdum
contraponsitæ. Exemplis id exponamus. In Adriatico e regione oppidi Thermularum, tres sunt
Diomedeæ insula quas hodie Tremidi appellant. Si quis igitur, a Thermulis ad proximiorem,
quam Caprariam dicunt, navigio solvat, inter littus illarum, ac littus huius, rotunditatem
inveniret, si vero alius ab Oppido Vico, quod est in Italia littore eandem peteret Caprariam,
alio situ, staret rotunditas. Sunto Thermulæ ubi T. Capraria ubi C. Vicum ubi V. Tunc una
rotunditas ab Africo ad Septentrionem inter T. et C. intumesceret, alia ab Euro in Corum inter
C. et V. situ staret diverso. Item alia a Capraria C. ad Lissum L. insulam a meridie ad
Septentriones, a Lisso L. ad Casolum Cas. ab occasu ad ortum. Lisso ad Melisselum alia. Hæc
subdita ostendit delineatio.
Qua rotunditate tam varia delineatione, nihil ridiculosius. Nam hæ omnes tum inter se sunt
differentes, tum ab aliis differrent, quæ a Melisello ad Anconam, aut ad Sanctum
Archangelum, aut ad Polæ promontorium, aut Venetias protenderentur. Si vero quis, ne in
risum res versa videretur, diceret. In magno pelago rotunditatem esse, inter proximas insulas
non esse; interrogaremus nos. Cur in magno, et non etiam in parvo? Cum tota aqua sit
homogenea, et eiusdem naturæ, atque ideo figuræ etiam eiusdem; quod guttularum, et
pocolorum allatores autumabant. Cur in eadem natura tanta diversitas? Si dicant, hæc non in
parvis spectari maribus debere, verum in Oceano. Si causam non reddant, ridendi erunt. Sed
esto in Oceano experiamur. Maximo omnium tractu, et nullis insulis impedito, per gradus
CCXXX ab Ambone insula Orientali, usque ad Magellanicum fretum. Medium itineris huius
sub insula fuerit Madagascare. Ibi, si verum sit Oceanum rotundum esse, ingens mons aquæ
fuerit. Si ergo a Magellanico navis solvat versus Ambonem cui dubium, eam a declivi littore,
versus aquarum cumulum ascendere? Quo casu, et gravia sursum ferrentur, et egerrime
ferrentur. Ad summum cumulum cum perveniret, media velocitate in eo versaretur. Inde ad
Ambonem in declive, ac ferre in præceps ferretur velocissime. Quorum nihil nautæ
experiuntur. Imo velocitati huic tertiæ, contrarium experiuntur. Semper enim Oceanus ille, ad
Magellanicum fertur ocissime. E contra alia navis ab Ambone si solvat, difficile ascendet ad