Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 356

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS QUINTUS
DE AQUÆ ROTUNDITATE.
Docent, et Geographi, et Astronomi, et cum eis philosophi terram et aquam, unum conficere
globum. Et præter hoc, aquam per se, suique natura esse rotundam. Sicuti et terram. Nam
si totum ex utrisque constans, rotundum est, et partes, qua altera ab altera segregantur,
rotunditatem eandem habere, est necesse. Argumentum hoc, quamvis firmum non satis
videatur, quia tota fere omnia alterius cernamus figuræ a partibus, et partes a toto, ut et in
nostro, et in reliquis corporibus omnibus, et ipsius etiam terræ: attamen, quibus aliis
rationibus id probent, expendamus. Prius ergo aquam per se positam, dein terram, mox
utramque simul iunctas contemplemur. Plinius igitur, non aliud in rerum natura aspectui
manifestius putavit esse, quam hoc ipsum, aquam esse rotundam. Aspectui tamen non satis
confisus, argumenta ad id comprobandum adhibet. Ex Aristotele primum aquæ guttas affert,
et suspensas, et pulveri, et frondium lanugini illatas, in se parvis conglobantur ait orbibus, et
absoluta rotunditate cernuntur. Experimentum hoc, præterquam quod falsum est, ridiculum
etiam est. Quid enim guttulæ ad Oceani, ad lacuum, ad fluminum rotunditatem fidei afferant?
Sed et falsum est, eas absoluta rotunditate cerni. Nam parte, qua vel pendent, vel pulveri, vel
frondibus insident, planæ sunt, et non rotundæ. Et gutta eadem, si in rem humectam, aut
aquam cadat, non conglobatur. Sed vel diffunditur, vel in bullam efformatur, quæ tota,
tangente humorem parte, plana remanet. Quæ extat, pars rotunda est. Sed et in ære imbrium
guttæ, dum cadunt fiunt rotundæ. Sed etiam non rotundæ fiunt. Quam rem facit
manifestam, grando, que et rotundis guttis, et non rotundis, sed variarum figurarum devehitur:
et est tamen ex imbrium guttulis concreta. Quæ vero absoluta visuntur rotunditate, fugæ
ratione in eam cœunt. Quoniam dum in alieno sunt elemento, ab eo refugientes, in se cœunt,
et a se salutem quærunt, partibus in unum coactis, et quam maxime fieri possit, ut
conserventur, unitis. Virtus enim unita, fortior est dispersa. Secundum vero affert, quod in
poculis repletis, media maxime tument. Quod tamen facilius ratione, quam visu
deprehendi ait. Id vero aspectui, uti profitebatur, non est rnanifestum, fatente ipso. Neque si
asserat, verum esse depræhendetur. Non enim media tument, sed quæ labra poculi circum
circa tangunt. Quæ ut plurimum sicca sunt; eam siccitatem, aquæ refugit tantis per humiditas.
Quæsi humida fient, quod eminere visebatur effluet illico. Quod vero hic verbis subdit.
“Mirum in poculis repletis, addito humore minimo circumfluere, quod supersit, et effluere.
Contra evenire, ponderibus additis ad vicenos sæpe denarios.”
Cur id fiat ipsemet docet. Quia scilicet.
“Intus recepta humorem in verticem attollunt. At cumulo eminente, infusa dilabuntur.”
Sed hæc ad rotunditam aquæ nihil faciunt prorsus, et si quid faciant, ad aquæ illius
facient. Ad aquarum vero universitatem comparata, ridicula, vanaque evadunt. Et quamvis
particulæ hæ, sint cum tota aqua homogeneæ, atque ob id sint, cum tota, naturæ eiusdem,
multis tamen rebus aliis, et a maiore, et a tota aqua differunt. Nam nec pondera sustineat, nec
ullo cientur motu. Quem si ineant, illico effluent, et difluent. Nec magna aqua, aut in pulvere,
aut in Soliis, aut in pelui intumescet, aut pendens rotundabitur. Nec idem centrum, aut hæ, aut
illæ, cum aquæ universitate habent. Itaque ineptiæ sunt hæ, pueriles satis. Ad maiora
accedamus qu æ his verbis subiungit Plinius idem.
“Causam quærentes, propter quam e navibus terra non cernatur, e navium malis conspicua?
Ac procul recedente navigio, si quid quod fulgeat, religetur in mali cacumine, paulatim
descendere videatur, et postremo occultetur?”
Hoc sane validissimum, hac de re scribentibus omnibus, visum est semper
argumentum, e clarissimo ductum experimento; quod Geographi usurparunt omnes ut
1...,346,347,348,349,350,351,352,353,354,355 357,358,359,360,361,362,363,364,365,366,...411
Powered by FlippingBook