ullum iniuria occupat. Neque assentimus iis, qui se solos dum credunt esse philosophos,
verentur, mare fateri, elementum esse, quia ex salsedine, opinantur, illud corpus esse
compositum, et non simplex, quale volunt elementum omne esse, quam tamen simplicitatem,
in nullo repererunt elemento, non in terra, non in aqua, non in aere, non in æthere, non
denique in firmamento. Forte in Empyreo, et in primævo illo fluore nostro, simplicitas fuerit
summa, quia prima corpora sunt. Reliqua omnia partim composita, partim mista. Dum illi
inquam putant, mare quia mistum appareat, non esse elementum, nec elementi partem,
flumina potius, et puteorum aquas elementi nomine insigniunt. Nos vero aquæ elementum
esse asserimus, totam simul aquam, intres, quas diximus divisam regiones. Cuius tamen
elementi, principalissimam partem, esse Oceanum autumamus. A quo, et subterraneas omnes,
et superterraneæ deriventur, et propagentur. Et sit revera Oceanus Temerinda, ut Scythica
utamur voce, hoc est aquarum mater. Et non Meotis, quod accolæ putabant, ac forte adhuc
putant. Qua sane ratione, nulla salsedine impeditur, quin Oceanus, non sit aquæ totius
elementum, quando aliæ omnes, proles, eius sunt, et propagines, ac veluti Solis radii. Verum
longe aliter senserunt, qui de fontibus, atque eius origine quæsierunt. E diametro namque
nobiscum pugnant, ut qui dicamus, omnes aquas ab Oceano, oriri. Illi vero dicant, Oceanum,
ab aliis aquis ortum ducere. Moses sane, vir sapientia, non solum Ægyptia, sed et si Philoni
fides danda, et Æthiopica, et Lybica, et Hebraica, et Arabica, et Chaldæa, et Græca instructus,
a nobis stat. Siquidem ait Conditorem in undi Deum, iussisse omnes quæ sub cœlo essent
aquæ, in unum congregari locum, congregationesque aquarum, appellasse maria. Locus autem
hic unus, non alius putandus est, quam terra, et eius cavitates, seu ut Zoroaster inquit, sinus.
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς, ὓδωρ δ'ἐν γαίας κόλποις.
“Terram in medio posuit, aquam vero in terra sinibus. Idque patrem fecisse dicit.”
Quod et Hermes confirmavit, dum ait Poemandro
“Ex luce, verbum quoddam sanctum supersedit naturæ, et ignis sincerus exiliit ex humida
natura in sublime, quia levis erat, et acutus, et efficax, et aer levis, et ipse securus est spiritum,
ascenditque usque ad ignem, a terra, et aqua, ut videretur ipsum pendere ab illo.”
Γὴ δὲ καὶ ὓδωρ ἔμενε καθ'ἑαῦτα συμμεμιγμένα.
”Terra vero et aqua remansere inter se ipsas commistæ“ Itaque a primordio rerum et mundi
constitutione, aqua et terra in infimo remanserunt, inter se ita commistæ, ut aqua sinus et
cavitates impleret terræ. Et quæ maximam terræ cavitatem repleret, mare fuit, a quo reliquæ
infra terram et supra terram pronascerentur, ut a Sole radii, ut a trunco rami. Quod et veterum
philosophorum quidam Aristotele referente, tradiderunt.
Εἶναι γαρ τὸ πρῶτον ὑγρὸν ἅπαντα, τὸν περὶ γὴν τόπον.
“Esse namque primum humorem omnem in loco circa terram.”
Sed nihil opus habuerunt ποιεῖν αὐτῆς γένεσιν: facere eius generationem.
Neque Græcorum Theologis, ut ait, ποιεῖν αὐτῆς πηγὰς: facere eius (scilicet maris)
fontes. Ita enim ab initio factum est mare, sicut et cœlum, et terra, et aer, et sidera. Quid
enim illis in mentem venit, maris originem quærere, et fontes, terræ autem, aut aeris, aut
cœli ortum, non itidem quæsiverunt? Equidem Bernardinum ego Telesium nostri seculi,
ingens ornamentum, rebus ab illo scriptis omnibus, uti physicum maximum admiror maxime,
qui propriis inventis, philosophiam e Peripateticorum compedibus primus exemit, in hac maris
inquisitione admiror minime. Nulla enim necessitas naturæ, cum impulit, ut generationem
maris inquireret; et assereret, id assidue generari, a Solis radiis terra in fundo posita, in mare
versa. Cur enim non, quomodo et terra, quomodo aer, quomodo cœlum, quomodo Sol, vel
facta sint a principio, et quomodo ad præsens assidue fiant, aut fient postea indagavit? Sane
axioma illi cum veteribus commune est. Primorum, priores causas non esse inquirendas.
Neque enim, cur ignis calidus sit, aer fluidus, terra frigida et solida, quæsivit aut quaerere
debet quisquam. Aquæ ergo omnes, a rerum primordiis, in terræ sinus sunt congregatæ et
maria appellatæ. Maria autem sunt aquæ amaræ. Omnes ergo aquæ a primordio fuere ama-