FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS TERTIUS
DE AERE.
Hactenus equidem, partim sola ratione, quia sensus eo non pertingerent; partim censuum solo
visu quia eo reliqui non attingerent, et a visu ducta ratione, philosophati sumus. Deinceps ad
reliquos sensus propius accedamus. Et secundum eos, et ab eis ductis rationibus
philosophemur.
Aeremque primo loco contemplemur, qui inani similis, nostra omnia, et tangit, et
circundat, et etiam penetrat. Et in quo, præter visum, etiam tactum, et auditum, et gustum,
et olfactum exercemus. In eoque continue versamur. Aerem ergo qui sensibus omnibus,
et rationi cognitus est, speculemur. Et quid sit videamus, et quantus et qualis, et quas
vires habeat, et quas edat actiones, et quas, et a quibus patiatur passiones, et qua mundi
regione sit, et quo pertingat, et quid in se vel compræhendat, vel admittat consideremus. Et si
quid tale aliud, in natura eius reperiatur cognoscamus. Itaque a primo propositorum
capitum initium facientes, quid aeris essentia sit inquiramus. Et quare ab æthere differat,
discernamus. Inter philosophiæ huius initia, Aerem e quatuor diaphanis corporibus posuimus
secundum, cum primum æther esset, aqua tertium, quartum aquea. Et quia diaphanus sit,
et perspicuus, non minus quam æther poetæ multi cum æthera vocarunt, neque alterum ab
altero distinxerunt. Alii eum pro æthere, quasi cum eo idem esset posuerunt, inter quos
ipse sapientiæ pater Zoroaster, dum canit.
Τὸν ὅλον κόσμον:
Εκ πυρὸς, καὶ ὕδατος, καὶ γῆς, καὶ παντοτρόφου αἲθρης.
“Universum mundum: (constituit)
Ex igne, et aqua, et terra, et omnia alente, æthere.”
Et alius sapientiæ Græcæ pater Orpheus cecinit.
Πῦρ καὶ ὓδωρ, καὶ γὴ, καὶ αἰθὴρ, νὺξ τε καὶ ἥμαρ.
“Ignis et aqua, et terra et æther, noxque et dies.”
Uterque ignem pro cœlo ponens, æthera, pro aere, iisdem et verbis, et verborum ordine. Aliis
quoque philosophantium non paucis visum, eandem substantiam aerem esse cum æthere,
perspicuitatis ni fallor, et transparentiæ similitudine ducti. Sicut enim per
ætheris diaphanitatem astra noctu cernimus, et interdiu Solem et lunam, sic per eandem
transpicuitatem quæ in aere est, et hæc eadem perspicimus, et alia quæ intra Lunam sunt,
ignes, cometas, colores, nubes, et similia. Eadem ergo in utrisque, et aere, et æthere actio,
easdem arguit vires, eædem vires, eandem quoque essentiam. In eadem Plinius fuit sententia,
dum vult inter terram cœlumque, eodem, spiritu pendere septem sidera, quæ ab incessu,
vocamus errantia. Cœlum nunc vocans, quod aera ignium summum, unde tot stellarum
collucentium illos oculos. Itaque aer, et æther nihilo inter se differunt. Alii differre valde
asserverunt. Eo quod æther et loco aeri superster, et natura. Quæ incorruptibilis, et immortalis
sit, et toto et partibus in æthere; in aere vero, si non toto, saltem paribus
corruptionem patiatur. Distinctio quoque Zoroastri, triplicis ætherei mundi, et triplicis hylæi,
idem videtur voluisse. Nam in hylæo uti sæpe iam vidimus, primum posuit aerem, et sub eo
aquam atque terram. Ocellus quoque scripsit.
Ιθμὸς γαρ ἀθανασίας, καὶ γενέσεως, ὁ περὶ τὴν σελὴνην δρόμος. Τὸ μὲν γαρ ἂνωθεν ὔπερ
ταύτης πᾶν, καὶ τὸ ἐπαναυτὴν θεῶν κατέχει γένος. Τὸ δ' ὓπο κάτω σελὴνης, νείκους καὶ
φύσεως.
“Sepes enim est immortalitatis, et generationis, cursus Lunæ. Nam quod supra ipsam est, et ad
eam pertingit, Deorum tenet genus. Quod vero infra Lunam, contentionis et naturæ est
locus.”