FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER VIGESIMUS SECUNDUS
DE IGNIS ELEMENTO.
Peragrata contemplando universa ætherea regione, et tota eius tractatione peracta, est modo in
hylæum mundum speculando descendendum. Quem Zoroaster, uti retulimus, triplicem fecit,
Aerem, Aquam, Terram. Situmque eis in orbe assignavit.
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς, ὕδωρ δ'ἐν γαίας κόλποις,
Ηέρα δ'ἄνωθεν τούτων.
“Terram in medio posuit. Aquam in terræ finibus,
Aerem supra hasce.”
Tria ergo tantum in mundo hylæo collocat corpora quæ posteri vocarunt
elementa. Hermes vero inter sapientissimos tempore secundus, de re hac ita loquitur in
Asclepio.
“De cœlo cuncta descendunt, in terram, et in aquam, et in æra. Ignis solum, quod sursum
versus fertur, vivificat, quod deorsum, ei deserviens.”
Quatuor ergo mundi videtur statuere elementa. Sed eo sensu, quo alio oraculo,
ante ipsum Zoroaster, et post eum Orpheus expresserunt, ille.
Τὸν ὅλον κόσμον
Εκ πυρὸς, καὶ ὕδατος, καὶ γῆς, και παντοτρόφου αἲθρης.
“Universum mundum.
Ex igne et aqua, et terra, et omnia nutriente æthere.”
Subintelligamus, constituit Conditor. Aetherem autem intelligit cœlum, ita ut mundus
universus sit constitutus, ex terra, aqua, aere, et æthere, qui omnia nutriat, quod Hermes dixit,
vivificat ignis. De qua nutritione postea. Orpheus vero, eadem de re ita canit in Iove
Ενδε δέμας βασίλειον, ἐν ᾧ τὰ δὲ πάντα κυκλεῖται.
Πῦρ, καὶ ὕδωρ, καὶ γῆ, καὶ αἰθὴρ, νύξ τε καὶ ἣμαρ.
“Inque vultus regius, in quo hæc omnia
circulantur, ignis et aqua et terra, et æther, noxque diesque?“
Pro quarto et hic, ponens æthera, sicuti Hermes ignem superum vivificum. Tres ergo hi
sapientiæ, Chaldaicæ, Aegyptiæ, et Græcæ patres. Mundum ex quatuor corporibus
hisce constituunt. Ocellus vero Lucanus, Pythagoræ auditor, omnium quos sciamus primus,
sub Luna, et supra ærem ignem statuit, ita ut mundus ex quinque constituatur elementis,
terra, aqua, ære, igne, cœlo, sive æthere. Quorum quatuor priora, versari in generatione
docet. Lunam vero esse quasi sepem.
Ιθμὸς γαρ ἀθανασίας, καὶ γενέσεως, ὁ περὶ τήν σελήνην δρόμος.
“Sepes enim est immortalitatis, et generatrinis, cursus is qui Lunæ est”.
Deinde addidit:
Τὸ μὲν οὖν πῦρ, καὶ ἡ γὴ ἂκρα, τὸ δ'ὕδωρ, καὶ ἀὴρ μεσότητες.
“Ignis quidem et terra, sunt extrema, aqua vero et ær medietates.“
Hanc sententiam Empedocles est secutus. Et post eum Hippocrates. Sed
Aristoteles, ipsismet Ocelli verbis, nulla eius facta mentione, eam transtulit, et suam fecit.
Itaque universus post cum Peripatus, inter Lunam, et aerem, ignis elementum, et sphæram
statuit, et ita esse, et credit, et contendit. Hæc res an ita se habeat, operæ precium veritati
fuerit, diligenter examinare. Tam magnum namque corpus, quem Aristoteles ærem decuplo
superare, videtur statuere. Et quod Astronomi, uti retulimus, crassum esse asserunt M.
Pass. 11556 cum nulli sensui pateat, et multis repugnet rationibus, non est oscitanter
prætermittendum, neque veritatem vestiganti negligenter concedendum. Præsertim, cum et
primi illi sapientes, et post eos multi, inter quos Plato et Græci alii, et Latini, partim cum