parte aliqua, semina spargi non potuerint? Vel satoris impotentia, vel negligentia, vel inscitia,
vel invidia. Atque ita profligatæ iam toties illæ absurditates iterum redibunt. Vel in Empyreo
impedimentum aliquod interfuerit, cuius obiectu, et viribus semina spargi per totum non
potuerint. At aliud in eo tale, nihil adhuc fuit, Lumen enim, et calor, et fluor cedit omnibus uti
est demonstratum. Nulla ergo obfuit causa, cur semina totum non implerent Empyreum. Sed
ea semina, frustra ne ei Conditor indidit? At hic, ninil frustra facit. Non sunt ergo ea semina
in Empyreo frustranea. Si non frustranea, neque ociosa. Si non ociosa, in motu erunt. Si in
motu, etiam in vita. Si in vita, etiam in viribus. Si in viribus, etiam in actionibus. Si in
actionibus, fœcunda erunt quoque. Si fœcunda etiam parturient. Si parturient, etiam
producunt, ac germinant. At quid producunt? Empyreos nimirum partus, Empyrea animalia,
Zoophyta, plantas, lapides, metalla, reliquorum entium genera, Empyreo convenientia,
Empyreo propria. Non enim aut aquea, aut terrea. Non enim hæc, illius sunt loci, sed loci
huius. Sed illa humanus sensus non attingit, non conspicit. Conspicit tamen ea, et attingit
humana ratio, et quidem uti deduximus ex demonstratis, plusquam probabilis, fere necessaria.
Sed si æther, si cœlum, Empyrei pars est, atque hic, eius fuit effector, ea semina, eosque
effectus illum, a suis tamen remissiores effudit. Omnis enim effectus sua causa est remissior.
Si vero cœlum Empyrei pars non est, neque est ab Empyreo effectus, nihilominus tamen
Idearum eadem vis per essentias, per vitas, per mentes, per animum fontanum pertransiens, et
spacio, et lumini se se infundens, et in calorem, et in fluorem effundens, et in Empyreum
etiam se se uti diximus effundit, et per ipsum se se diffundit in mundum cœlestem, sive
æthereos tres illos Chaldaicos, quos unum æthera, unumque cœlum constituere ostendimus. Et
quot sunt in Archetypo Ideæ, et unitates, tot inde sunt et essentiales, et vitales, et mentales, et
animales seu vires, seu dixerimus rationes, seu rerum semina, quæ mundum omnem
corporeum implerunt, ut spiritus ex eis, ut naturæ, ut qualitates, ut formæ, ut corpora
efformarentur, et constituerentur, et conservarentur. Semina erro hæc in cœlum descenderunt.
Id vero, vel per totum, ut seminibus sit plenum, vel per partes, aliæ plenæ, aliæ vero ipsis sint
vacuæ. At vacuas dicere, nihilum in eis habitare, est dicere. Inter entia autem nihilum non
admittitur. Et præterea, quo privilegio, pars alia sit eis plena, alia sit vacua? Aut quo
Conditoris defectu, aut ætheris obstaculo, non in omnes cœli partes ea semina sunt
disseminata? Ne igitur toties reiecta illa impossibilia redeant, et ne nobis, rebusque ipsis
negocium facescant frustraneum, non est admittendum, partem in cœlo ullam esse rerum
seminibus, atque rationibus vacuam. Si vero cœlum totum plenum eis sit omnes quoque eius
partes eis erunt plenæ. Si partes omnes, etiam astra, cœli eiusdem partes, eis seminibus erunt
plena. At singulane singulis? An singula omnibus? An omnia omnibus? An vero, semina
omnia incorpora sunt corpora? Neque enim alter in lumine, in calore, in fluore corporibus
incorporis, videntur posse consistere. Dicendum ergo, eodem modo ea quo in Empyreo,
etiam in æthere, ac cœlo consistere. Si in cœlo etiam in stellis. Et quia corpora incorpora sunt,
uno gradu ab incorporis decidunt: sicuti hæc uno itidem gradu ab incorporis penitus Ideis,
essentialibus, vitalibus, mentalibusque seminibus infra cadunt. Si ita rerum ordo constat, ratio
dictat, in stellis singulis, singula esse semina, sicuti in Ideis, in essentiis, in vitis, in mentibus
omnia erant in omnibus. In animo vero fontano incorporo corporo, sunt in singulis omnia, in
lumine, in calore, in fluore, in Empyreo, corporibus incorporis, singula in omnibus, ita in
stellis singulis semina erunt singula, ita ut in omnibus stellis, semina sint omnia. Distributio
enim hæc quadripartita, et necessaria in se est, et sapientiæ Conditoris, et conditarum rerum
generibus est conveniens. Per stellas ergo, perque cœli intermedias stellis partes, singularia
sunt sparsa semina, unique stella, unius modi semina dicata. At unum ne semen, uni stellæ, an
plura? Et unum, et plura. Unum essentia, specieve. Viribus plura, pluraque actionibus,
quatenus in speciei eiusdem individuos secantur effectus, qui ab eis pronascuntur. Non enim,
stellæ ociosæ sunt substantiæ, neque ociosas habent vires, aut ociosas actiones. Agunt igitur.
Quid vero agunt? Actiones, quæ singulis illis competunt, quæque propria sunt cuique, notas