omnem superant. Et quia fœculenta corpora, torpidissima, sui sunt natura, et ignobilissima,
necesse habuerunt, ut præter ea quæ a Sole, beneficia hau riunt, sese propriis, Luna et terram
mutuo iuvarent, altera alteri vires suas influendo. Qua in re, quid terram in Lunam agat, sicut
est nobis ignotum, sic est fere nobis cognitum, quæ Luna agat in terram. Aquas scilicet, et
humores omnes commovet cum oceani, tum plantarum, tum animalium, certis quibusdam
legibus, saluti cuiusque accommodatis. Moveri aut in circuitum ipsam quoque nihil prohibet.
Diximus superius, terram hanc nostram ferri ab occasu in ortum 24 horarum spacio, hora
qualibet, M. Pass. 795. Luna vero, quæ 39 terræ pars est, ambitum sui corporis habebit non
maiorem quam M. Pass. 489. Ad quam rationem, qualibet hora M. Pass. conficiet non amplius
quam 209. At moveturne ab Occidente in Orientem ut terra? An vero contra? Sane ratio
similitudinis nos commonet, eam quoque ab occasu in ortum ferri. Sed cum nec ipsa, nec terra
ignes sint, cur in circulum moventur? Virtute quidem nulla naturali, sed divina Conditoris
providentia. Torpere namque et ociosa esse entia, a se producta, ne vilissima quidem sinit.
Nullum enim ens, ut Hermes docuit, est in mundo ociosum. Motus autem ocio et torpedine est
contrarius. Motum ergo tum Lunæ, tum telluri per animam perque spiritum cuiusque
indidit, qui motionem intellectus imitaretur, et naturæ etiam contrarius non esset. Motum
eum nimirum, qui a deputata eis sede, non discederet, neque locum alterius occuparet.
Occupasset autem, si hinc illuc, motu retro cierentur, et mundi ordinem inverterent. In sua
ergo quæque sede, et has duas, et astra omnia oportuit moveri. Id autem non aliter fieri
potuit, quam ut in circulum moverentur. Ab animo scilicet cuique proprio, qui per mentem
sibi additam, cum mente sibi præside absoluta, et per eam opifici menti, et mundo Archetypo,
et summo patri annecterentur, ab eoque penderent. Motus autem illos varios, ob quos et ipsa
Luna, dicta est sidus errans, ab eodem ipsius animo necesse est ferri, et a spiritu, prout de Sole
a Salomone est dictum. Secundum scilicet providentiæ leges, ut cum reliquis planetis, inter
stans cœlum, et terram volubilem, harmoniam, qua et ætherei, et hylæi mundi machina,
temperatur et continetur, tum iuvaret, tum etiam pro sui parte adimpleret. Quibus harmonicis
motionibus, tam varias nobis facies singulis mensibus ostendit, novam, dimidiatam, plenam,
dimidiatam rursus, et rursus arcuatam, seu cornutam, ex qua non visitur, et rursus se se
ostentat, apud nos eadem die numquam, in qua cum Sole coire dicitur. Vespucio tamen, ut
ipse testatur, bis eadem est conspecta die ultra eaquinoctialem. Id autem non videtur aliter
fieri potuisse, quam ære, multo quam apud nos a vaporibus libero, ac puro. Cumque ipsa sola
eas facies ostentet, Sol alter potuit appellari. Sed eas ita ostendit, ut ratis quibusdam
legibus tum nos, tum Solem, tum sidera aspectet veluti amans. Quid autem his suis motibus in
alia agat, sicuti maiore exparte nobis est ignotum, ita superis animis, et mentibus ratio
dictat esse notum. Agere autem multa est necesse, quia eorum motuum nullum, frustra fieri
est dicendum. Deus enim nihil frustra facit. In terra quidem, et aqua, et ære, multa efficit,
partim nobis nota, partim ignota. Sed quæ liquido cernuntur et cognoscuntur fluxus maris sunt
et refluxus. Quos lumine suo et splendore quem eius pelagus esse diximus æthereum, radiis
suis, suaque similitudine secum trahit, certissimis naturæ legibus et horis. Aquasque omnes, et
humores, cum qui in terræ visceribus occuluntur, cum qui in summo eius, et plantis et
animalibus, cum aqueis, tum terrestribus commovet, et statis legibus gubernat. De qua re suis
postea agetur locis. Cumque tam varia Luna agat, duas ipsa patitur passiones. Alteram qua
ornatur, alteram qua deformatur. Prior illa est ab illuminatione, tum siderum, tum Solis. A quo
dimidia sui parte semper ad Solem versa illustratur, et splendores illos varios, quos paulo ante
diximus, per varias eius ad Solem distantias, ostentat. Posterior, qua splendores hos ammittit,
et obscuratur tota, et horribiliter deformis redditur per eclipsin. Aliquando non tota id
patitur, sed parte interdum maiore, interdum minore quam dimidia. Id autem ei evenit,
quando terræ umbram vel tota, vel iis partibus incurrit. Sed etiam tertia ei accidit passio, in
Solis coniunctione. Quando ad eum omnino tota facie versa, nobis universa occulitur. Hæc
in cœli regione. Sed in æris regione, præ vaporum varietate, alias pallidior, alias