Astrologia, Zoroaster ita pronunciavit, ex calore, et magnitudine, et luce vivaciore, et
radiorum viribus, Platonis sententiæ assentiemur libentius. Quoniam tria hæc, longe maiorem,
quam Astronomorum discordantium instrumenta, certitudinem nobis promittere videntur. Quo
vero ad motum eius (quinta hæc fuerat ab initio proposita quæstio) quæ prima est eius actio,
paucula. Movetur, ut planetæ, motu diurno, et annuo, contrariis, seu potius altero retardante,
uti de illis docuimus. Sed actiones eius reliquæ, minus manifestæ sunt, perscrutandæ. Sunt
autem eæ, vel cum stellis aliis communes, vel suæ sunt propriæ. Communes quidem
sunt lucere, illuminare, calere, calefacere. Hæ namque omnibus, uti sunt ignes competunt. Et
qua ignes etiam moventur. Mobilissimus enim, et moventissimus rerum omnium est ignis.
Sed motum circularem, et retardantem, et in latera, et velociorem, et tardiorem, et reliquos
antea commemoratos, habent a spiritu, ab animo, habent ab intellectu, habent a Dei
providentia. Habere ab intellectu, etiam Peripatus contendit universus. Quid vero non solum
pluribus, sed etiam contrariis, tum stellarum cæterarum, tum etiam suis planetæ, et Sol cum
eis, ferentur motibus? Cum corporis simplicis natura unus tantum, et simplex est motus? Non
quidem a natura iis ferentur. Sed ea, potentioribus redente, et nihil repugnante, animalium
exemplo, ferentur a spiritu, ab animis, a mente, intrinsecis, et a providentia extrinseca. At
eodem tempore, et pluribus, et contrariis cieri motibus, repugnat naturæ. Si natura repugnat
corporum, non repugnat incorporeis, animo et menti. Non spiritui inter corpora et incorpora
medio. Contrariorum namque, sicuti essentiæ, sic etiam vires, sic etiam debent esse contrariæ
actiones. Non est igitur impossibile stellas omnes eodem tempore vel pluribus, vel contrariis
ferri motionibus, quando non corporis natura feruntur sola, sed ab incorporeis, quando et
animalia saltu feruntur tribus, aut pluribus, iisque contrarii, sursum, deorsum, ante, retro, ad
latera, omnibus supra corporis naturam, quæ deorsum tantum habet moveri.
Sed ad proprias Solis actiones accedamus. Uti flamma est, lumen e se emicat et
calorem, in æthera primo totum, sicuti et alia sidera, quandoquidem quin id faciant, vetat
nihil. Hæc communia. Sed Sol, astris ne omnibus, ea sui luminis iaculatione, lumen suum
tribuit, eaque lucere facit? Tribuit quidem omnibus, sed lucere nequaquam facit. Nam et ipsa
flammæ sunt, et sua essentia lux sunt, non minus, et suis viribus lucere possunt, et lucent. Sed
lumen suum, eis Sol addit, lucemque eorum reddit lucidiorem. Lucem ergo eis non indit, sed
insitam adauget. At cur præsente Sole, stellæ non cernuntur? Non lucent? Num eis e contra
lucem adimit, eamque ita diluat, ut lucere nequeant? Id non Solis, non stellarum culpa fit, sed
oculorum nostrorum, hic est defectus. Qui in tam amplo, apertoque Solis lumine radios suos
visuales qui et ipsi ut patebit postea, lucidi sunt, et intra oculum et extra, ita debilitat et reddit
languidos, ut luces alias discernere nequeant etiam aliquando vicinas. Lumen enim maius, ut
est in dicterio, offuscat minus. Experimenta id comprobant. Flamma satis magna ad
Petrammalam in Hetruria, emicat e terra. Qui illac iter noctu faciunt, et sub auroram, a longe
eam conspiciunt. Sereno vero die, intervallo itineris eodem, vix discernitur ob solaris
luminis copiam ac vigorem. Si vero radii visuales congregentur in profundo puteo, sursumque
suspiciant, tunc sidera cernuntur. Id et Astronomi quidam confirmant, et experientia
docet. Non igitur Sol, stellis, lumen adimit umquam. Si candelæ et faces interdiu accendantur.
Et Solis lumini, vel opponantur, vel etiam intra lumen ponantur, languent, et fere a nobis non
visuntur, non tamen extinguuntur. Si flamma hæc nostras in tenuissima fuerit materia, per
rarefactionem maiorem, extingui aliquando continget. Eadem noctu lumine maiore, nobisque
propiore, etiamsi lumen suum usque ad nos non porrigit, lucem tamen suam, etiam in tenebris
ostentat. Ita est de stellis. Sed cur, luces illæ, cum suum quæque proprium lumen emicet
noctu, æther tamen illuminatus non apparet? Magnam quidem, res hæc dubitationem afferat,
quando Solis lumen etiam tunc fulgens, interdiu in æthere cernitur, cur non et astrorum lumen
non discernitur noctu? Id evenire existimandum, quia tanta sit æther raritate, ut lumen
neutrum concipere ita possit, ut orientare queat, neque interdiu Solis, neque astrorum omnium
noctu. At cur, solius unius Solis lumen, ærem totum implet, et totam ut videtur aquam: tot