quadam consistunt, quam corruptio etiam sequi posse videtur. Experimento id constat. Divus
namque Augustinus, ex M. Varrone refert Ogygii Regis tempore, Venerem stellam, mutasse
colorem, et magnitudinem, et figuram, et cursum. Quæ res ævo etiam nostro accidit
anno MDLXXVIII Romæque visum id est die XVI Novembris. In Germania vero
die Decembris XXVI. Perque totum eum annum, sub vesperam, Sole nondum merso, visa est
magnitudine insolita, figura vero, modo triangula modo quadrangula, modo rotunda: et
splendore maximo, et rubedine maiore, quam sit Martis rubedo. Cursum tamen non
mutavit. Si stellæ immutabiles essent, duo hæc tam magna non evenissent accidentia.
Evenerunt. Horum eventuum, quæ nam causa est dicenda? Stellæ omnes flammæ sunt,
rarefactione, ac condensatione fiunt, tum clariores, tum minus claræ. Copia vero, vel maiores,
vel minores sunt. Quam rem apud nos fieri quotidie cernimus. Et ex iis quæ apud nos
contingunt, admonuit Aristoteles, ea quæ sensibus non sunt manifesta, nos debere
venari. Iuxta quam rationem dicimus nos, alterationem illam veterem, quæ Ogygis tempore
evenit, quia de colore nulla fit mentio, non posse nos quicquam divinare, sicut neque de
magnitudine, maiore vel minore, vel etiam figura. Hæc enim omnia tacentur. Sed
desecunda, videtur posse aliquid dici. Videlicet splendorem illum maximum, et rubedinem, ex
condensatione provenisse. Ostendimus enim, quando vel fumus, vel fluor qui ardet, densatur
magis, in rubedinem eum tendere. Figuras aut mutasse, dum vel magis, vel densatur minus, ab
omnibus partibus non æqualiter. Si vero magnitudo illa insolita intelligatur, proparvitate,
evenit sane ex densatione maiore. Eadem enim moles, dum rarefit, maior; dum densatur,
apparet necessario minor. Si vero crevisse magnitudine intelligatur, proculdubio id evenisse
est existimandum, quia, vel alia ex æthere ei accesserit materies, vel quia eadem quæ prius
erat, rarior sit facta. Cursum autem veterem illam mutasse, nihil est mirum. Nam et stellæ
reliquæ, mutare locum non videntur. Et stella nova, quæ anno 1572 nata est in Cassiopea,
sedem suam, toto XVI mensium tempore servavit. Rarefactione autem, in ætheream
diaphanitatem est mutata et evanuit. Vel quod antea diximus, iter sursum arripuit, ita ut oculi
nostri eam non potuerint sequi visu. Haud aliter ac Mercurius, qui dum in Apogæum sui
epicycli dicitur scandere, omnibus oculis, nisi acutissimis fit invisibilis. Itaque hæc novæ
stellæ occultatio, vel extinctio, et evanescentia, et in ætherem conversio fuit, vel maior a
nostris oculis ascensio. Et quod de his Veneris, et novæ stellæ mutationibus diximus, possunt,
de aliis quoque similibus, ac debent intelligi. Sicuti de stella alia illa recens Hipparchi
tempore nata, et de Solis, quam postea dicemus luce languidiore.
Finis Libri Octavidecimi Pancosmiæ
.