Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 303

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER OCTAVUSDECIMUS
DE PLANETIS.
Magnam quandam Astronomi, ætheri ac cœlo fecere mundi partem. In qua non nisi septem
dixere habitare astra. Saturnum, Iovem, Martem, et quæ variæ locavere, Solem,
Venerem, Mercurium, Lunam. Cuius regionis totius, a summo ad imum, profunditatem ausi
dimetiri pronunciarunt esse passuum millia 38821837 atque amplius. Per quam sidera illa
septem, huc et illuc errabunda discurrere tradiderunt. A quo errore Latine errones, Græce
planetas nominarunt. Primus omnium, hunc eorum numerum videtur notasse Zoroaster.
Cecinit namque.
Ζώων τε πλανωμένων ὑπέστησεν ἑπτάδα.
“Animaliumque errantium substituit septenarium.” Et
Εξ αὐτοὺς ὑπέστησεν, ἕβδομον ἡελίου
Μεσεμβολήσας πῦρ.
“Sex eos substituit, septimum Solis
in medio iaciens ignem.”
Hunc secuti sunt Astronomi, et philosophi omnes physici. Sed ut nostra fert sententia,
iniuria maxima Solem affecerunt, dum inter errantes eum connumerant. Nulla enim, aut
in cœlo, aut alibi est res, quæ in motibus suis erret minus qua Sol ipse, ut qui numquam
ab orbita seu linea sua, quam eclipticam vocavere, ne latum quidem, aut deflectat, aut discedat
unguem. Nec minus erravere Astronomi, dum Lunam inter astra collocant, quæ ab astris
diversissima est essentia, ut suo loco demonstrabitur. Neque ergo Sol, erro aut Planeta est.
Neque Luna inter astra est numeranda, quamvis errare videatur. Sed modo, hæc duo
seponamus. De quinque reliquis agamus. Planetæ quidem appellati sunt, atque errones,
quoniam et citra, et ultra eclipticam, Solisque viam, variis meant motibus. Modo enim a Solis
orbita ad septentriones, modo ad meridiem deflectunt. Et modo tarde, modo velociter citantur.
Nunc stare, nunc præcurrere, nunc retrocedere apparent. In quibus sane motibus, quamvis
nobis errare videantur, ipsi minime errant. Conditoris enim sequuntur iussa. Deus autem, et
natura nihil frustra faciunt. Si vero natura nihil facit frustra, neque motum ullum ciet frustra.
Si nullum frustra ciet, omnes ad finem dirigit. Si ad finem dirigit omnes, sunt quoque per sua
initia, per sua media ordinati omnes. Si omnes ordinati, in nullo errat. Si in nullo errat,
neque in horum astrorum errat ullo. Si in horum errat nullo, qua de causa errones, atque
planetæ sunt nominati? Perperam sane, nomen hoc eis est tributum. Nostro equidem arbitrio,
et errore errant, eorum vero culpa nulla. Neque enim natura eorum errare potest. Est
enim animi proles, animi inquam rationalis, et intellectu præditi, quorum neutrum in
cœlesti regione, errare potest. Neque propria culpa, neque corporis quod animat cœlestis, et
uti Plato et Aristoteles dicerent, divini. Sunt enim et hi Planetæ (usitato iam atque recepto
utamur, nomine) sicuti et cætera astra flammæ ac luces, eademque ignis constant essentia.
Suntque non uti Astronomorum, et philosophorum plerumque vulgus existimavit, corpora
inanima. Sed sunt, ut vere eos appellavit Zoroaster, et post eum Plato, et Aristoteles, animalia.
Igitur, et natura quæ actiones eorum peragit, et spiritu, qui eorum est vector, et animo,
qui motus eis dat initia, et intellectu, a quo omnis rerum venit ac pendet ordo, ipsa vivunt, et
feruntur, et agunt, et Conditoris nutibus obtemperant, et universi harmoniam contemperant, et
ut mundo expedit, cursus obeunt, et actiones alias suas peragunt, et generationis tam variæ
rerum nostratium, semina, atque spiritus influunt. Magnitudine autem eos inter se differre
astronomi autumant, et miras quasdam, et incredibiles prædicant. Aiunt namque cum qui
Iupiter dicitur inter eos esse maximum, ut qui magnitudine sua, terram totius magnitudinem,
nonagies quinquies cum dimidia contineat, seu 95 integras terras et dimidiam adæquet.
1...,293,294,295,296,297,298,299,300,301,302 304,305,306,307,308,309,310,311,312,313,...411
Powered by FlippingBook