Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 308

In medium fecit ignem.” Et iterum.
Πῦρ πυρὸς ἐξοχέτευμα, καὶ πυρὸς ταμίας.
“Ignis, ab igne derivatio, et ignis dispensator.”
Sol inquit, ignis est, et ab igne est derivatus, et ignem dispensat, hunc scilicet
nostratem. At a quo igne est derivatus? Ab archetypo illo Empedocleo, a prima illa Philolai
supramundana luce. Quam nos primævum appellavimus lumen, a quo et Empyreum
ostendimus esse constitutum, et in æthere luces, ac flammas, et faces omnes, quas astra,
stellas, ac sidera nominamus. Et quod ἰπερουράνιος αστὴρ supercœleste astrum fuit Philoni,
Solisque exemplar. Horum virorum authoritates taminsignes, authoritati Aristotelis unicæ,
proculdubio sunt anteferendæ. Sed et rationibus, et multis, et validis a luce, a lumine, a colore,
a micantia, a figura, a radiatione, et a calore antea demonstravimus, astra omnia esse
ignes, flammasque, lucesque a lumine, per ætherei fluoris densationem accensas, et triplices
esse ignes, et diximus, et dicimus, primævum illud lumen et Empyreum. Stellas et Solem. Et
ignes reliquos elementales, hos corruptibiles illos incorruptibiles, æthereos hos, illos
hylæos. Concludamus igitur indubie, cum stellis omnibus, præter Lunam, Solem esse ignem.
At qualis ignis, ut stellas mittamus nunc, est ipse Sol? Carbo ne accensus, an flamma? Nam
qui Græcoram, vel petram, vel pumicem, vel vitrum, eum esse dixerunt, carbonem esse
sunt opinati. Qui vero nubem, vel e mari vaporem accensum, flammam esse voluerunt. Alii
ignem simpliciter nominarunt. Sed qualem non expresserunt. Nam triplicem ignem
philosophi multi esse voluerunt. Carbonem, flammam, φῶς, quod et lucem, et lumen dicit.
Vivit ergo adhuc quæstio, Carbone, an flamma, an lux sit Sol? Sane in æthere, nulla videtur,
crassa esse materia. Carbo igitur non est, vel ex petra, vel ex pumice, vel ex vitro. Neque ibi
est sumus ullus, aut vapor, aut e nube, aut e mari. Igitur Sol non erit flamma. Flamma enim
sumus ardens est. Solum ergo lumen et lux, erit Sol? Quid ergo dixit Philo, φλογὸς πίλημα
πολλῆς. Flammæ compactio multæ? Vel utrumque locum in Sole habuerit, et flamma, et
lumen? Si flamma est, ergo sumus ardens est, inquiet Peripatus. At ibi nullus sumus est,
neque hinc illuc ascendit. Si neque ibi est, neque ascendit, ergo ibi nulla flamma. Ergo Sol
flamma non est. Vera conclusio, si flamma omnis, fumus ardens esset. Sed si flamma, sine
fumo esse queat, vera non erit, et in æthere flamma esse poterit. Hic enim apud nos, sæpe
cernimus flammam esse, et sine fumo esse, ardere tamen in fluore, ut in vino stillatitio
linteolum ardet, nullo inde surgente fumo. Ardet ipsum stillatitium per se vinum. Olei, picis,
bituminis, sulphuris superficiem flamma lambit. Flamma, quæ meum pileum et pallium,
uti supra narratum, arsit in nullo fumo, sed in imbris guttulis est accensa. Falsum ergo est,
flammam esse ardentem fumum. Est aliquando, non est semper. Sed et illud ridiculum,
quod Peripatus asseverat, fumum esse exhalationem siccam. Sed hoc postea, rem modo
nostram. Experimentis hisce, et fumus, et fluor ardet, flammamque facit. Fumus et fluor
apud nos, in æthere fluor solus. Quod si verum est, ut vere est, quid prohibet Solem cæteraque
sidera, non e fumo, sed e fluore, flammas esse, non quales nostrates, quæ ex postremis sunt, et
fumis, et fluoribus, sed æthereas ex fluoribus primævis, ac lucibus. In fluore ergo æthereo,
Sol, flamma est φλογὸς πίλημα πολλῆς flammæ coagulum multæ. Quod et effectibus prodit
multis. Radii eius ardentissimi ab iis sentiuntur, quos proxime ad æquatorem aspicit. Et aquæ
ibi rarissimæ, et campi, et montes arentes, et animantia præ calore æstuantia, et homines cute
nigerrimi. De quibus postea. Sol ergo flamma est. Sed cur, non sit etiam anthrax? Nam apud
nos, quanto vel anthrax, vel flamma est in materia densiore, tanto sunt τὸ διαστατικὸν, καὶ τὸ
διαιρετικὸν. Dividit enim et distare partes facit. Sed Sol præter hæc, occultam quandam
possidet virtutem, eamque admirabilem. De qua Salomon hæc scripsit.
“Quod enim ab igne, non poterat exterminari, statim ab exiguo radio Solis calefactum,
tabescebat.“
Potentior ergo Solis radius, quam ignis est, quia spiritum secum vehit, rerum
omnium vectorem, et effectorem, uti loqui solent, immediatum. De quo postea suo loco.
1...,298,299,300,301,302,303,304,305,306,307 309,310,311,312,313,314,315,316,317,318,...411
Powered by FlippingBook