 
          Proxime Saturnum mole sua dicunt, nonaginta et uni terris, cum parte eius octava esse
        
        
          æqualem. Martem vero esse universæ terræ æqualem, et eam insuper sui dimidio superare. E
        
        
          contra terram esse Venere maiorem plusquam partibus XXXVII hoc est si terram in 37 partes
        
        
          divideretur, una eorum partium, Veneri esset æqualis. Mercurium autem stellarum omnium
        
        
          esse minimam afferunt, et ob parvitatem raro conspici. Et iam pusillam eius esse molem, ut si
        
        
          terram in frusta 21952 scinderetur, unum solum, Mercurio æquale futurum. Sed et differunt
        
        
          lucibus, eiusque coloribus. Nam Saturnus visitur pallidior. Iuppiter fulguranti atque hilari
        
        
          fulget luce. Mars rubicundiore, et ignis specie, ideoque a Græcis πυρόεις igneus est
        
        
          appellatus. Venus lucidissima est. Mercuri color veluti est plumbeus, et in cæruleum vergens.
        
        
          Hæc autem colorum differentia, unde nam est? Nimirum a raritate ac densitate flamma, ac
        
        
          lucis, ex qua singuli sunt constituti. Si rarior namque sit, dilutiorem reddit lucem, si densior
        
        
          vividiorem. Qua ratione, nostratibus experimentis multis comprobata, Saturni minus valida
        
        
          lux, ad raritatem ætheris eam ostendit declinare, ita ut si raresceret magis in ætheris transiret
        
        
          raritatem, et diaphanitatem prope subiret, et languidissime, vel non amplius luceret. Modo
        
        
          quia compactior ea est raritate, lucet, sed lucet luce languidiore. Rara namque flamma, apud
        
        
          nos etiam, minus fulget valide, quam si sit densior. A qua raritate recedit magis Iuppiter, et
        
        
          densior est, atque ideo fulget clarius. Mars vero Iove est compactior, quod igneo suo
        
        
          colore prodit. Nam et nostrates flammæ in crassiore ac densiore materia accensæ, et
        
        
          rubentiores apparent, et sentiuntur calentiores. Venus vero stellarum, omnium pulcherrima,
        
        
          clarissima lucet flamma. Sed quam duo superiores minus. Et ut nos quidem arbitramur
        
        
          inter densitatem, et raritatem æque media. Nam si flammasaut in foco, aut in lucerna
        
        
          spectemus, attente, cernemus, eam eius partem, quæ prope vel lignum, vel oleum, aut ceram
        
        
          est, reliquæ fere radix, subobscuram et fere cœruleam esse, materiæ huctæ vicinitate, et quasi
        
        
          materiatæ. Quæ ardore ipso attenuata, et in medium sui accensa est clarissima. Deinceps in
        
        
          rubedinem vergit parte superiore, ubi fumus in se se recipit, et quasi suppetias sibi laturus
        
        
          cogitur, et fit densior. Media ergo flamma omnis est lucentissima, eo quod inter extremas
        
        
          duas crassities, æqualiter est media. Venus ergo, qualis apparet, tali etiam inter raritatem,
        
        
          et densitatem temperie media constare est credenda. Mercurius autem cœruteo suo
        
        
          colore prodit se se quasi fundum esse flammæ, sicuti Mars rubedine sua summitatem. Quæ res
        
        
          ad situm quoque eorum videtur pertinere. Non defuerunt enim inter philosophos atque
        
        
          Astronomos, qui, sub Marte Venerem locarent, sub hac, Mercurium. In quo quidem situ,
        
        
          atque ordine eorum, non minor fuit inter siderum contemplatores discordia, quam fuerit in
        
        
          reliquis, quæ iam commemoravimus inter Astronomos. Nam Crates Philosophus, et
        
        
          Metrodorus putarunt, Solem ac Lunam, omnium supremos. Democritus, Sole superiorem
        
        
          Mercurium locabat. Maxima vero Astronomorum pars, sub firmamento collocarunt, primo
        
        
          Saturnum, deinde Iovem, Martem postea. Sub quo Alpetragius Venerem locavit,
        
        
          Solem deinde, sub quo Mercurium, postremam Lunam. Plato vero, postremos omnium
        
        
          Solem ac Lunam, quem Aristoteles est secutus. Sed hic Mercurium sub Marte, et supra
        
        
          Venerem. Martianus autem Capella, supra Solem primo Mercurium, Venerem supra hunc, et
        
        
          infra Martem. Quem secutus est, recens author Tychon Brae Danus. Omnium vero
        
        
          diversissime eos collocavit Nicolaus Copernicus. Nam Solem in centro locavit universi, supra
        
        
          quem Mercurium, et proxime Venerem. Et supra hos Lunam, et tellurem in orbe eodem.
        
        
          Hæc tanta sententiarum discordia, non aliunde ortum habuit, quam reliqui Astronomorum
        
        
          quos commemoravimus errores, quod crediderint planetas quoque, sicuti et sidera reliqua,
        
        
          orbibus quibusdam infixos ferri. Et præterea quod nullam haberent, hunc ordinem vestigandi
        
        
          methodum. Quam præcipuam triplicem esse autumant. Diversitatis aspectum, velocitarem
        
        
          motus, eclipses. Priorem fatentur ipsi, Martem, Iovem, et Saturnum non attingere, nihilque de
        
        
          iis tribus statui posse certi. Colligunt autem eorum ordinem ex motus velocitate ac tarditate.
        
        
          Aiunt enim, quanto motus est tardior, tanto maiore via atque circuitu movetur; quanto
        
        
          velocior, tanto minore. Igitur Saturnus, qui tardissime fertur, longissimum iter habet; atque