aut ad latera, atque hisce motibus esse immobilem, non prohiberi tamen, eam circa medium
circumvolui. Neque illa valentior est ratio, quoniam partes eius aliquæ, sursum vi proiectæ, ad
eundem redeunt locum, ideo eam non circumvolui. Nam sicuti, et ipse, et astronomi autumant,
firmamentum motu raptus, inferiores cœlos secum trahere, et non solum cœlos, verum etiam
ignis sphæram, et supremam æris regionem, eadem rationis vi, dici poterit, terram
circumvolui, et aquam, a se vectam, et æris infimam regionem, intra montium cacumina
comprehensam, secum circum vehere. Atque ideo proiecta illa eum ærem non excedere, et
cum eo circumvolui, et ad eum recidere locum. Ridicula autem illa est argumentatio, qua
contendit impossibile esse, a medio, aut extra medium, et partes eius, et eam totam ferri.
Neque enim id, quisquam aut asseruit umquam, aut nunc asserit. Quam vero ab Astrologis
affert rationem gravitatis, eam totam, et partes ad centrum niti. Esto verum, non tamen id
prohibet eam circulo etiam, circa centrum moveri eundem. Astronomi recentiores quidam,
asserunt, est terram circulo moveretur, nubes, et aves, contrario motu cernerentur ferri. Quæ
sequella ridicula videtur. Aves enim pro libitu, quaqua versum volant, et ærem seu stabilem,
seu circumlatum, seu ventorum vi agitatum, findunt, et nulla æris vi rapiuntur. Nubes vero,
vel immotæ stant loco eodem cum ære circum vectæ, vel moventur ventis, quoquot, et e
quibus horizontis, aut aliis stent partibus. Et is idem æt, abeis diverberatus potest cum terræ
vertigine circumvehi. Metuunt deinde, ne eo motu, ædificia ruant, et eos obruant. Qui timor,
vanus equidem est. Quoniam ut sunt gravia, iis locis ubi sunt firmata, quasi terræ partes, et
cum ea fere substantiæ eiusdem, ad centrum, et ipsa nituntur. Cur etiam ædificiorum timent
ruinam, hoc tam lento motu? Et non timent, ne in frusta frangatur cœlum, motu tam
impossibilis celeritatis? Addunt. Motus hic terræ in circuitum, ei præter naturam est, cum
alium, in rectum, et deorsum habeat naturalem, corporis autem simplicis, unus tantum est
simplex motus simplex autem corpus terram est. Sed simplex corpus esse terram, inveterata
quadam, et vana, et falsa opinione sumunt tantum, non tamen probant, neque probare possunt,
et dum probasse sibi credunt, sensibus carent omnibus. Omnibus enim sensibus repugnat, et
suis præterea positionibus, afferere terram corpus simplex esse. Nam quod simplex est, non
nisi unum est; nullas habet partes, ex quibus componatur, terram autem, frigidam, et siccam
ponunt, necesse autem est, alteram harum qualitatem a proprietate essentiæ, longe alia, venire,
quam veniat altera. E duabus ergo essentiis terram componunt. Si componunt, simplicitatem
ei prorsus adimunt. Sensibus autem omnibus hæc simplicitatis positio repugnat. Quoniam in
terra, tot colores, tot sapores, tot odores, tot sonitus, tot durities, tot mollitudines, raritates,
densitates, et tot qualitates, quas vocant secundas in se contineat. Tot item terrarum genera, tot
fluores, tot lapides, tot metalla, atque metallica. Summa mentis amentia, ac summa sensuum
carentia est, affirmare, et ad clamores usque contendere, corpus simplex esse, quod sit, tot
essentialibus, totque accidentalibus differentiis compositum. Ruit ergo hoc a simplicitate terræ
argumentum, non posse eam duobus moveri motibus, nixu ad centrum, et circulari. Et quando
detur, eam corpus esse simplex, dicetur, eam circulo naturaliter moveri, non minus quam
ipsi contendant, cœlos, ignem, ærem supremum, circulo moveri, quæ corpora simplicia
esse etiam contendunt. Et axioma est Ptolemæi, corpora simplicia, suis sita locis, vel
circulo moveri, vel quiescere, hoc terræ tribuens, illud cæteris. Sed ideo infertur, si terram
incircuitum moveatur, eam vel non quiescere, vel duobus moveri motibus. Omnibus enim
partibus, suo loco positis, quiescit, quæ nunquam per se inde locum mutant, tota vero
rotatur, et hoc unico movetur motu, quoniam nixus partium ad centrum non est motus; non
enim hinc, illuc mutat terminos. Sed loco suo positæ, in eo permanent, ut in eo serventur.
Nam rectus ad medium, neque toti terræ est naturalis, neque partium eius, naturali sitarum
loco. At inferunt amplius, si super axem alium, ab universu axe moveretur terram, non
eosdem semper circulos, circa mundi polos facerent urbes. Sed hac ratione, concludunt nihil.
Nam si regolatissimo ab occasu in ortum afferatur ferti motu, nullum aut impossibile, aut
absurdum consequitur, ad firmamenti phænomena, iisdem servatis, tum in ipso, tum in