FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER DECIMUS SEPTIMUS.
DE ASTRORUM MOTU.
Omnium cœlestium, quas hactenus agitavimus quæstionum, maxima nobis superest, eaque
non simplex peragenda. Capita eius recenseamus prius, deinde singula persequamur. Primum
omnium, si stellæ nulli orbi sunt infixæ, uti est demonstratum, quomodo in æthere pendent?
Quo deinde modo per se moventur ipsæ? Quomodo in motu eandem semper inter se
distantiam servant. Si flammæ sunt, quomodo, comam, vel barbam, vel caudam uti cometæ
faciunt, per se non trahunt? Qua ratione tam citato ferri possunt cursu? Et qua tandem de
causa, non in rectum, ut flammæ cæteræ, sed in circuitum revoluuntur? Maximæ profecto ad
nostra demonstrata, hæ sequuntur dubitationes. Ob quas, tametsi illa sint probatissima, vix
consistere videntur posse. Sed eas pro nostra virili, expedire ac solvere adnitamur. Ac primo
loco, primam. Quam igitur rationem excogitabimus, ut credibile fiat, stellas nullo orbi infixas,
in æthere suis viribus pendere? Facillimam sane, eorum, quæ prope nos fiunt simili sumpto
experimento, quod Aristoteles et admonuit, et in opus duxit. Cernimus quotidie, nubes parvas
magnas, ingentes, tantaque magnitudine, ut cœlum operiant totum: tantaque densitate, ut
Solis lucem radiosque lumenque nobis adimant. Aalicubi etiam Cimerias obducant tenebras,
in ære pendere, non solum horis, sed et diebus, noctibusque integris. Per hyemem
etiam mensibus, et sub septemtrionibus etiam annis. Æquiore igitur ratione, quærat quis, qua
causa id fiat, cum nubes graves sint, et gravitate sua deorsum ferri debeant, quam is qui
quærat. Cur flammæ quæ natura sua supera petunt, in superis maneant? Videmus etiam
eos ignes, tam varios qui in ære generantur, in eo etiam pendere, et aliquando eodem
loco stare, aliquando cum mutare sensim aliquando etiam velociter transcurrere. Nulla
autem horum maior ratio est, cur pendeant in ære, quam siderum, cur pendeant in æthere,
præter quam quod sidera videntur, æterno ibi esse tempore, flammas autem hasce ac
nubes esse temporarias. Sed hæc temporis, aut æternitatis ratio, nihil ad horum, aut illorum
pendentiam confert. Vim autem naturæ affert nullam, quod sidera pendeant. Non
equidem magis, quam naturæ eidem vim afferat terra, quia in ære pendere videatur
circumfuso, idque seculis omnibus. Sed nullo miraculo vel terram, vel sidera, hæc in æthere,
illa in ære pendent, quia in proprio ac naturali sibi sunt loco. In quo, nihil vel grave est, vel
leve. Et si grave quid vel leve dicatur, id in alieno, non proprio patitur loco. Terra natura sua,
centro suo innititur, circaque ipsum conglobatur, partibus eius cunctis, ad id vergentibus,
ac nitentibus. Quid igitur vetat sidus singulum, in proprio ac naturali consistens loco,
centro suo itidem niti, circaque ipsum conglobari, quando et rotunda omnia esse, credita a
philosophis, et tradita etiam sunt ab Astronomis? Et rotundæ manifesto appareant figuræ. Si
vero Orphei et Heraclidæ, et Pythagoreorum quorundam sententiæ locus in
philosophia concedatur, singula astra, esse mundum quendam, qui et terram, et æra, et æthera
in se contineat; cur non et rotundum esse concedemus, et centro suo inniti. Et eadem qua
diximus ratione, nulla naturæ vi, aut miraculo pendere. Multo certe maiore et vi, et miraculo,
quam vis exiguo æternitatis respectu, nubes, quæ graves confessione omnium sunt loco
præter naturam, non rotundæ, nullo innixæ centro, pendent. Si ergo contra naturam nubes
alieno in loco pendent diutius, cur non sidera secundum naturam loco proprio, non
manebunt. At non ut terram, manent inquiet aliquis, sed moventur vel moveri apparent. Si
moventur, quomodo moventur? Theophrastus, in Peripato fere principi par, scripsit ὑφ'αὐτων
γαρ κινεῖται τὸ πῦρ. A seipso enim movetur ignis. Non id quidem de anthrace dictum est, sed
de flamma, et luce, cuius radii per se moventur. Sed huic quæstioni iam videtur superius
factum fuisse satis, quando diximus Solem testimonio Salomonis esse vel nominari spiritum,
philosophicis testimoniis pluribus, astra omnia esse animata, et intellectu prædita. Igitur, per