Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 285

Astra, vel igne sunt, vel non sunt ignes. Si non sunt ignes, quid ergo sunt? Non enim terra
sunt, non aqua, non ær, non nubes. Quid igitur. Duplex ni fallor in Peripato responsio. Altera,
e quinta sunt essentia. Alteri, sunt densiores cœli partes. Priorem prius. Quinta illa essentia,
vel simplex corpus est, vel est compositum. Si compositum dixerint. Principi
suo contradicunt. Qui sæpius, totum cœlum, elementum vocat. Omne autem elementum
Aristoteli est simplex. Deinde si compositum est, ex quibus nam est compositum? Non ex
elementis quatuor. Ab his enim, magister eorum, ipsum prorsus facit alienum. Et præterea,
nullum aliud corpus, præter hunc essentiam, et quatuor elementa Peripatus non novit.
Et cœlum ex elementis his, nequaquam est conflatum. Aliud corpus ex quo conflari queat, non
reperitur. Cœlum ergo non est compositum, simplex ergo est. Si simplex etiam uniforme; si
uniforme, etiam similare. Si similare, cur ergo docuit, uti præcedente libro vidimus, hæc
verba.
Οὒ μὴν ἀλλ'ἐν αὐτω γε, τὸ μὲν καθαρώτερον εἶναι, τὸ δ'ἦττον εἰλικρινὲς, καὶ διαφορὰς ἔχειν
καὶ μάλιστα ᾖ καταλήγει πρὸς τὸν αἔρα.
“Sed enim in ipso quidem, hoc purius esse, Hoc vero minus sincerum, et differentias habere,
et maxime ubi desinit versus ærem.”
Nam si similare, et uniforme est, nullas habet differentias. Si has habet, non est
uniforme, neque similare. Igitur neque simplex. Ergo compositum. Ac unde ei hæc
compositio? Si
non ab elementis? Si non a se ipso? Si non ab aliis corporibus? Necesse enim est, ut
hæc compositio ei adsit, vel a se ipso, vel ab alio. Ab alio nequaquam, quia non ab
elementis, non a corpore alio. A se ipso minime. Nihil enim sui ipsius causa est, docente
Aristotele,
dictante ratione. Esset enim antequam esset. Et partes haberet, antequam esset totum,
ex quibus componeretur. Si hæc sunt impossibilia, falsa illa est doctrina, cœlum vel esse
simplex; vel habere differentias. Altera enim, cum altera pugnat. Sed et cur dicitur, has habere
differentias, maxime in ea parte, qua desinit ad ærem? Nihil enim in Lunæ regione,
aut Mercurii, vel purius reliquis, vel minus purum cernitur. Neque ratio id ulla suadet, nisi
forte hæc afferatur una, impuriores partes, uti graviores, deorsum vel tendere, vel tetendisse.
Hæc autem contra dogmata sua est. Quoniam cœlo, omnes detraxit elementorum qualitates,
inter quas, et gravitatem, et levitatem. Verum et aliter sensui repugnat. Nam præter quam
quod, nulla puritas, nulla impuritas, ea qua dixit parte apparet, in opposita, in supera nimirum,
apparet maxima. Tantus nempe siderum cœtus, tanta distinctus varietate. Tanta lucum
differentia, ut in rerum universitate, alio loco nullo, tanta appareat diversitas. Sed aient, hic
iam sermo, de stellis est, et non de cœlo. Esto. Mittamus igitur cœlum. Astra erant
in quæstione. Quid nam essent. Respondebat Peripatus. E quinta sunt essentia. Quæ cœlum
ipsum totum est. Cuius astra densiores erant partes. Densitas ergo est in cœlo, est quoque
raritas. Hæc in ipsius toto corpore, illa in astris. At hæc raritas, et hæc densitas, elementorum
quoque sunt qualitates. Cur igitur has cœlo concedit, alias omnes aufert? Hoc est ad libitum
philosophari. Esto in cœlo raritas, in astris esto densitas. Unde nam hæ sunt? Unde tanta
lucum siderearum, fulgentia, remissio, obscuratio? Unde in eis nebulæ, nigroresque. Si quis e
sua philosophia nesciat, aut nequeat eius rei causam affere, desinat velle in philosophia, inter
philosophos esse princeps. Qui horum causas, rationum demonstrationibus, sensuum
testimoniis, et vestigare, et reddere noverit, cur non in aliquo philosophorum erit numero?
Igitur causas hasce perquiramus, Aristotelico monitu.
Λαμβάνοντες τὸ ὅμοιον ἐκ τῶν παρ ἡμῖν γιγνομένων.
“Sumentes simile, ex iis quæ apud nos fiunt.”
Igitur in hunc modum contemplemur prius. Si astra, e quinta essentia sunt, hæc vero nihil cum
elementis habet commune, cur astra, ut ignes nostri lucent? Cur, colores varios ut ignes
nostrates, ostentat? Cur ut ignes nostri, stellarem figuram de se formant. Cur, ut ignes nostri,
1...,275,276,277,278,279,280,281,282,283,284 286,287,288,289,290,291,292,293,294,295,...411
Powered by FlippingBook