Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 279

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER QUARTUSDECIMUS
AN AER CUM COELO SIT CONTINUUS.
Quid igitur cœlum atque æther, saltem intima sub luna, superficie non finitur? Est ne igitur
cum ignis elemento, aut ære continuum? Et si continuum, etiam unum? Et si unum eiusdem
quoque naturæ atque essentiæ cum igne, vel ære? Magnæ sunt mehercule, quæstiones hæ, in
quas, superiores nos coniecerunt rationes. Equibus, modis quibus, nos exsolvemus? Forte,
si repetamus, Empyreum mundum, totum esse spacium, totum lumen, totum calorem,
totumque fluorem. Ex quibus quatuor totis ipsum constare. Hæc aut ad extera esse infinita, ad
intera finiti centro. Mundus ergo Empyreus hoc totum est. Itaque si æther, seu cœlum
spacium, et lumen, et calor, et fluor, ipse quoque est. Empyrei proculdubio est pars. Si pars,
necessario ei quoque unita est. Si unita, ei quoque continua. Quis enim partem, dum pars est,
vel ratiocinio, vel re, a suo toto dividat? Si æther Empyrei est unita, et continua pars, eiusdem
etiam est naturæ. Quid ergo Chaldæi, unum Empyreum docuerunt esse mundum, tres
æthereos, et tres hyleos? Empyreum primo per æthereos, deinde per hyleos usque ad centrum
penetrare. Deinde ætheræos per hylæos usque itidem ad centrum permeare. Penetrationem
hanc consideremus, eo modo, quo in Peripato est disputatum, corporum non dari
penetrationem. Quam veram esse nos quoque dicimus, in materiatis, atque antitypis
corporibus. In carentibus autem materia ista crassa, Empyreo, æthereis, quasi incorporeis,
nihil vetare eam posse etiam per hyleos qui materiati sunt per transire. Cur enim non
materiale, per materiata non transeat, quando et materialia quædam, qualitates, et formæ,
transeant per tota corpora, uti colores, sapores, et similia? Sed cum Chaldæis agamus, qui de
immateriata egerunt penetratione.
Si Empyreus usque ad terræ centrum penetrat, rationes, et causæ sunt inveniendæ,
quibus id queat facere. Nam vel essentia, vel viribus, vel actionibus penetrat. Si actionibus
dicamus solis, cur non addemus etiam viribus? Cum actio nulla, non nisi a viribus fiat; et
nullibi actio sit, aut esse possit, ubi non sint vires. At neque vires ab essentia sua
sciunguntur umquam, aut alio ab ea amandantur. Ita ut ipsæ procul sint ab essentia, aut
essentia procul a viribus. Igitur ubicunque Empyrei actio est, ibi etiam eius vires sunt, et ubi
vires, ibi etiam essentia. Nesce igitur est, si Empyreus usque ad centrum penetrat universi, his
omnibus eum penetrare, essentia, viribus, actionibus. His ergo tribus, in ætheribus est tribus,
est in tribus hyleis. At quæ nam est Empyrei essentia, quæ vires, quæ actiones? Nomine suo,
hæc omnia prodit. Empyreus enim dicitur, quia sit ignis, vel igneus, vel ignitus, vel igne
constans. Idque rectissima ratione. E quatuor enim, e quibus est constitutus elementis;
duobus ignis est, lumine, et calore. Omnis enim ignis hæc duo est lux, et calor. E luce lumen
emicat. Empyreo non lucem, sed lumen damus, rationibus iam expositis. Reliqua duo,
spacium est, et fluor. Hæc quatuor, qua Empyream constant essentiam: vires quoque ei indunt,
et actiones, tum in eo, tum ex eo edunt. Et penetrationis vim habent ingentem. Nihil enim igne
penetrantius. Nam et essentia, et viribus, et actionibus cuncta penetrat. Idque ab elementis suis
tulit. Spacium namque omnia penetrat. Idque ab elementis suis tulit. Spacium namque omnia
penetrat corpora. Nullum enim corpus est, quod et extra, spacio non constet, et intra non
penetretur. Lumine vero quid nam penetrantius? Quod diaphana corpora omnia, quibus
universum maxima ex parte constat, omnia transuerberat, et si in opaca incidat, ea comite suo
penetrat, et se se cum eo, occulte insinuat, seque illa intingit, et coloribus, hoc est seipso,
opacitate eorum paululum alterato, ea inficit. Calor autem nullo excepto, aut diaphano, aut
opaco, omnia ingreditur, et tota permeat. Sed et fluor eadem penetrat omnia, vel potius ea
omnia constituit Pusilla namque parte, sola terra excepta, ac forte luna, universum totum,
fluor est manifestus; et hæc ipsa duo, uti postea ostendetur, e fluore sunt conflata. Itaque si
1...,269,270,271,272,273,274,275,276,277,278 280,281,282,283,284,285,286,287,288,289,...411
Powered by FlippingBook