 
          eiusdem, et agens, et patiens. Si prefectio ei deerat aliqua, vel a supis suis causis, vel a se, vel
        
        
          ab inferis necesse habuit petere. Sed ab inferis imperfectioribus, quam acquirat perfectionem?
        
        
          A se quoque ipso, quam nam potuit nancisci? Vel enim eam habuit, vel non habuit. Si habuit,
        
        
          non erat quærenda. Si non habuit, sibi eam dare non potuit. Nemo enim dat quod non habet. A
        
        
          superis ergo quærenda erat. Esto. At cur per motum potius, quam per quietem? Quies, status
        
        
          est. Status identitas. Identitas perfectio est. Motus, indigentiam, et sentit, et indicat, et in
        
        
          alteritatem tendit. Alteritas a suo esse dimovet. A perfectione ergo in imperfectionem cadit.
        
        
          Cœlum, si in sua natura perfectum est, quiescet. Si imperfectum, movebitur, non ut a se ipso
        
        
          eam perfectionem quærat, quam non habens, nec sibi, neque aliis dare potest. Sed ut aliunde
        
        
          eam adipiscatur. Non ob inferis, ergo a superis. At quo modo per motum potius, quam per
        
        
          quietem adipiscetur? Forte, vel quia vicinius fiat superis, vel quia ad id per motum se se
        
        
          preparet. Et ad suscipiendum aptius fiat? At vicinius quam sit, superis non accedit. Deus enim
        
        
          est ubique. Neque per motum se se præparat. Præparatio enim omnis per alterationem:
        
        
          suscepio omnis per passionem est; at iamdudum antea, qui philosophi cœlum in motu esse
        
        
          docuerunt, inalterabile, impassibileque esse contenderunt. Sed nos, cur cœlum imperfectum
        
        
          fuisse creatum concedemus? Qui scimus, quæcumque conditor Deus fecerat, fecisse in sua
        
        
          quæque specie, valde bona. Cœlum igitur, moveri non est dicendum cum eo motu sibi
        
        
          acquirat nihil. Neque quod possidet, per eum motum, aut tuetur, aut conservat, aut adauget.
        
        
          Quis enim ei vim inferat, ut quæ habet, vel surripiat, vel in eo corrumpat? Sui ergo causa
        
        
          nulla, cœlum est in motu. Sed et motus repetitio, cur ei est tribuenda? An ut semper se te
        
        
          reparet de eo, quod ei nunquam periit? An ut iugiter, imperfectionem semper vertat, quæ ei
        
        
          accedit numquam? Cur perpetua vertigine, infinities petit id quod numquam nanciscitur?
        
        
          Frustraneus hic motus, qua ratione dicetur, a Conditore, qui frustra nihil facit, ei tributus? Si
        
        
          tantarum ab surditatum nulla philosophica reddi ratio potest? Cur tantopere, in hoc vano motu,
        
        
          docendo, persuadendo, philosophi omnes laborarunt? Concludendum igitur, cœlum, sui
        
        
          vel perficiendi, vel reparandi, vel tuendi, vel servandi, vel adaugendi causa, nullo modo, ullo
        
        
          cieri motu. Sed sua forte contentum, perpetuo quiescere. Si igitur hoc primo, nihil efficit,
        
        
          neque utroque, efficiet quicquam, quod tertium erat divisionis membrum. Secundum igitur
        
        
          pervidendum. An scilicet motus ei sit tributus, ut aliis prodesse queat. Si id sit, necessario vel
        
        
          superis proderit, vel æqualibus, vel inferioribus. Superis quid proderit, corpus incorporeis?
        
        
          Effectus, causis productum productoribus? Æquales cœlum nullos habet. Proderit ne ergo
        
        
          inferioribus? Hanc partem tutatus est Aristoteles quando dixit: eum motum veluti vitam esse
        
        
          omnibus natura constantibus. Atque iterum. Mundum hunc necessario continuum esse superis
        
        
          lationibus, et omnes eius vires inde gubernati. Idem tutati sunt philosophi alii plerique
        
        
          oens. Sed Aristotelis duo illa loca, nullam cœli faciunt mentionem. Eos motus, et lationes
        
        
          sideribus nos damus. Et si quid hæc inferiora a superioribus lationibus beneficii nanciscuntur,
        
        
          asseremus nos, non a cœli, sed a siderum motibus id nancisci. Colligamus rationes
        
        
          superiores. Cœlum neque sui, neque aliorum beneficio moveri. Sed et quod reliquum fuerat
        
        
          consideremus. Qua superficie alter concava, Empyreus: alter convexa æther propria
        
        
          continerentur, et concluderentur, si sint a se invicem seiuncti. Empyreum diximus esse totum
        
        
          sibi similare. An ergo superficies eius illa qua ab æthere seu cœlo separatur, similaris est cum
        
        
          partibus reliquis, an dissimilaris? Si dissimilarem dixerimus, unde contra demonstrata ea venit
        
        
          dissimilitudo? A se ne, an ab alio? At quid in Empyreum possit, pæter Deum conditorem?
        
        
          Præter eius animum? At Conditor, nullum infert cuiquam maleficium. Animus a Conditore
        
        
          vitæ et conservationis causa entibus tribuitur, et simplicibus, et compositis. Si igitur
        
        
          superficies ea non est reliquis dissimilaris, sed similaris, eiusdem ne saltem cum partibus
        
        
          reliquis erit natura, vel diversæ? Si diversæ, unde ea sit diversitas neccesse est dicere. Si
        
        
          eiusdem, cur ei contigit esse superficiem, reliquis esse internam, trinamque
        
        
          dimensionem. Utraque hæc absurda sunt. Nulla est ergo in Empyreo versus cœlum supericies.
        
        
          Si nulla in eo, nulla quoque erit cœlo versus Empyreum. Sed continuum, atque unum sunt