Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 264

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER DUODECIMUS
DE CŒLORUM NUMERO.
Hæc sola equidem positio, stellas cœlo esse fixas, Astronomos in innumera egit deliramenta:
non solum in cœlorum numero monstruoso, sed in monstruosiore eorum locatione. Et in
mundanarum partium monstruosissima situatione. Sed a Theologis, prius nos expediamus, ut
liberiore certamine, cum Astronomis queamus depugnare. Chrysostomus asserit unum fuisse
in principio a Deo creatum cœlum. Sicubi vero plurium in scrpitura fiat mentio ut, cœli
cœlorum. Aquæ, quæ super cœlos sunt, et his similia loca, locutionem esse Hebraicæ linguæ
propriam, (etiam recensiores afferunt) quæ in hoc nomine, numero careat singulari. Unum
ergo tantum, Chrysostomo est cœlum. Iustino vero, et Theodoreto duo, Basilio tres. Hæ
sententiæ in id feruntur, ut testimonio sint, nullo in sacris literis loco, certum cœlorum
numerum esse proditum. Libere ergo cum Astronomis agamus. Quorum omne studium,
omnisque labor, et iam olim fuit, et etiamnum est, cœlestes apparentias, uti loqui solent,
salvare. Apparentiæ autem omnes, primo a syderibus visui abiectis, secundo ab eorum
motibus observantur. Sydera autem, plurima Astronomorum pars pro certo habuerunt esse
cœlo infixa. Hac positione, plerique omnes nixi, Chimæras innumerabiles in cœlo
confinxerunt. Sed ad hanc rem commonstrandam, ordine a vetustissimis, ad novissimos
progrediamur, summa capita recensentes. Chaldæi omnium qui memorantur primi syderum
fuere spectatores. Eorum caput Zoroaster cecinit.
Πῆξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν
Ζώων δὲ πλανωμένων ὑφέστησεν ἐπτάδα.
Compegit multum cœlum astrorum inerrantium.
Animaliumque errantium substituit septenarium.
Pater igitur hic sapientum, cum Planetas animalia vocet, liberum profecto, eis
tribuit motum, nec ullis orbibus eos fixos facit. Hanc Zoroastri sententiam Plato et
Aristoteles sunt secuti. Ille quidem quoniam astra tum inerrantia, tum errantia, animalia esse
docet. Inquiens.
Εξ ἧς δὴ αἰτίας, γέγονεν ὅτι τα ἀπλανῆ τῶν ἂστρων, ζῶα θεῖα ὂντα καὶ διὰ ταῦτα ἐν ταυτῳ
στρεφόμενα ἀεὶ δυνάμει. Τὰ δὲ τρεπόμενα, καὶ πλάνην τοιαύτην ἴσχοντα, κατ'ἐκεῖνα γέγονεν.
Ex, qua sane causa facta sunt, quæcumque inerrantia sunt sydera, animalia divina sunt, et ob
id in eodem revoluuntur semper potentia. Quæ vero versantur, et errorem talem habent,
secundum ea sunt facta.
Liberum autem motum planetis antea dederat:
Κατὰ ταῦτα δὴ, καὶ τούτων ἕνεκα ἐγηννήθη τῶν ἂστρων, ὅσα δἰ οὐρανοῦ πορευόμενα
ἔσχε τροπὰς.
Secundum hæc sane, et horum causa genita sunt syderum quæcumque per cœlum incedentia
habuerunt conversiones.
Quem motum incessus, reliquis etiam tribuit.
Επεὶ καὶ πάντες ὅσοι τε περιπολοῦσι φανερῶς καὶ ὅσοι φαίνονται θεοὶ, καθ'ὄσον ἂν ἐθέλωσι
γένεσιν ἔσχον.
Quandoquidem et omnes, quicumque circumeunt manifesto, et quicumque apparent Dii
quantum volunt, generationem habuerunt.
Deos enim vocat, sicuti prius, animalia divina ipsa astra, et voluntatem eis tribuit et
incessum in circuitum. Aristoteles quoque fere manifestius, stellis, et animam, et actionem,
ut animalibus tribuit, quando scribit.
Διὸ δεῖ, νομίζειν, καὶ τὴν τῶν ἂστρων πρᾶξιν, εἶναι τοιαύτὴν, οἶαπερ τῶν ζωων, καὶ τῶν
φυτῶν.
1...,254,255,256,257,258,259,260,261,262,263 265,266,267,268,269,270,271,272,273,274,...411
Powered by FlippingBook