Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 261

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER UNDECIMUS
DE CIRCULARI CŒLI MOTU.
Cœlum confessione Astronomorum, et Philosophorum, omnium nationum, ea est mundi tota
regio, in qua habitant sydera. Hanc regionem totam in circuitum moveri, iidem omnes, inde
usque a sapientiæ initiis, unanimi affirmarunt consensu. Et quoniam ea, circulo moveretur,
intulerunt etiam, ipsum esse sphæricum. Quæ nostra fuerat, quæstio proxima, et adhuc est,
motui tamen annexa, et ut illi volunt: ab eo pendens. Dixere namque, non posse modo ullo,
circuitu circumvolui, nisi rotunda esset figura. Sane hæc argumentatio, si non sunt in ea iocati,
satis prodit, eos aut nihil, aut parum admodum, usos esse sensibus. Innumera namque
instrumenta ad varios usus ars conficit, quæ in circulum moventur, et non sunt sphærica. Quæ
plurimis locis, si quis rei certitudinem optet, observare poterit. Et manibus etiam suis,
quidquid angulosum libuerit in gyrum rotare. Quid item prohibet, Pyramidem, cubum,
octædrum, dodecædrum, lcosædrum, si axibus figantur circumvolui? Cylindrus nonne rotari
potest, nonne conus? Helix certe in gyrum voluitur; voluitur et cochlea, et alia huiusmodi. Et
sphærica minime sunt. Quid vero verat innumerabiles, irregulares figuras axibus imponere, et
in circuitum movere? Hæc si non adverterunt Astronomi, et Philosophi, quæ ante pedes, quæ
in manibus sunt, obtuse sunt philosophati. Quid igitur de rebus, tam longe, tam alte positis
credi volunt? Motus igitur in circuitum, nullam infert necessitatem ei corpori
quod circumfertur, ut sit sphæricum. Sed et ipsi quando angularem figuram in cœlo
fingebant duo quidem, quæ ostendimus impossibilia inducebant, non tamen aliunde, quam ex
circulari motu quem supponebant in figura illa angulari. Cognoscunt ergo et ipsi,
angulare corpus, moveri posse in circulum. Hoc si cognoscunt, cur nobis fallacias struunt,
persuadentes, quod circulo moveatur cœlum, necessario esse rotundum? Apagant igitur est
philosophia, tam futilia, tam tibi contradicentia dogmata. Sed clamant iterum, iidem omnes,
visu ipso cognosci, evidenti patere experimento, eoque perenni. Quis enim stellas in
circulum moveri non cernat? Ubi enim vesperi, vel oriuntur, vel occidunt, sequenti vespere
easdem, iisdem locis, et oriri, et occidere conspicimus. Stellas autem omnes cœlo esse
infixas, sicuti nodi, tabulis sunt infixi. Nos quidem prius illud negare forte non audebimus.
Negare audebimus tamen hoc secundum.
Universa igitur hæc de cœli rotunditate, de cœli circulari motu quæstio huc deducitur,
ut cognoscamus, an stellæ sint cœlo infixæ, ut nodi in tabula. (Exemplo enim et dicterio hoc
utuntur) an vero liberæ ab omni fixione, per cœlum vagentur, ac suos motus agitent. Rem
hanc ad exactum si possimus, perducamus. Quærimus igitur, in præsentia, Principali
quæstione, utrum sydera seu stellæ, quas in cœlo habitare diximus, cœlo hæreant infixæ, ut
nodi sunt fixi tabulis. Profecto, locus est in sacris Bibliis
in quo apparet, rem omnino, secus
sese habere. Scriptum enim est apud Salomonem, in hæc verba.
“Oritur Sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique tenascensgyrat, per meridiem, et
flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit Spiritus, et in circulos suos
revertitur.”
Liberum hic locus facit Solem, et nulli tabulæ fixum. Quem et spiritum ideo vocat,
quia spiritus, siue ignis sit, siue ær, sue ventus, sive qui in animantibus est, liber est omnino;
et natura sua, neque infixus ulli rei est, neque infigi potest. Huic loco, quedam
Zoroastri oracula contrarium dicere videntur.
Πῆξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν.
“Compegit vero multum cœlum astrorum inerrantium.”
Sed verbum hoc πηγνυμαι, πηγνύω, πήγνυμι, non tam figere, quam componere,
concrescere, coagmentare, congelare, et condensare, et alia istiusmodi significat. Qualem
1...,251,252,253,254,255,256,257,258,259,260 262,263,264,265,266,267,268,269,270,271,...411
Powered by FlippingBook