non esset in loco, qui extra cœlum nullus est omnino. Ita docent ii, qui de mundi sphæra, vel
compendia, vel commentaria scribunt satis multi. Sed hic Aristotelismum inducunt, sed eum
falsum. Nam negavit ipse quidem extra cœlum, nec corpus esse, nec locum, non tamen
negavit ibi esse vacuum, nec negare potuit. Quam rem nos, libello priore de spacio
demonstravimus. Sed argumentum hoc sphæristis istis validissimum, nihil concludit aliud,
quam, cœlum non esse angulatum. Non tamen illico est rotundum. Quia et ovale potest
esse, et conicum, quod veterum quidam asseruerunt, et lenticulare, et cylindricum. Futilitatem
rationum harum, cum Astronomi cognovissent, alias quasdam introduxerunt. Nimirum a motu
cœli in circuitum. A motu orbium inferiorum contrario, ab horologiis solaribus, ab apparentiis
aliis; ab instrumentorum Astronomicorum usu, quæ omnia fiunt circularia vel sphærica. Sed
hæc omnia nullo negotio solvuntur. Quo namque ad instrumenta, nulla possunt tam exacte
efformari, ut veritatem ostendere queant. Quam rem Astronomorum quidam non ignobiles,
aperte demonstrarunt. Nam et visus oculi qui per foramina instrumentorum perspicit, et sui
ipsius variatione, et æris puritate, vel vaporum in eo densitate, fallitur. Horologia vero
solaria, vera ad amussim esse si concedamus, cursui Solis rotundo id concedemus, sic et alias
planetarum atque syderum: fixorum apparentias. Neque vero, aut hi circulares stellarum
motus et planetarum, ad cœli rotunditatem quicquam faciunt, aut eorum æqualis a
nobis perpetua distantia, aut inferiorum orbium contrarius motus. Hæc enim omnia sunt adhuc
dubia, quæ ipsi pro clarissimis usurpant. Quod enim pro indubitato sumunt, cœlum in
circuitum moveri, id maxime omnium est incertum. Et si negetur, vix ullam aliam rationem
afferent, quam stellarum in corpus cœli infixarum. De utraque re hac, mox dicemus. Illud
quod maxime omnium ipsi urgent experimento, cœlum esse rotundum, videri namque si
circumspiciamus, et oculos attollamus, circumquaque in fornicis rotundæ modum
concameratum, tum nubilo, tum sereno ære, tum noctu, tum interdiu. Idque oculis omnibus,
vel etiam lippis. Sed si rei huius causa in oculis sit, non erit cœli rotunditati tribuenda. At
oculorum videtur vere propria esse, visualiumque radiorum. Quos optici docent, non nisi ad
certum terminum, rectos produci posse, deinde incurvari. Cui incurvationi, cur non poterit
concameratio hæc recte assignari. Sed et eorundem radiorum rectitudini idem effectus ascribi
potest. Nam sicuti, in quantocumque spacio, a centro linea æquales quoquo versum ductæ,
circumferentiam extremitatibus suis efformant circuli. Sic ab oculo, tamquam a centro
visuales radii profecti, æqualitate sua concamerationem nedum in cœlo, sed sub nubibus et
repræsentant. Quæ res ære undique nubibus obducto, apparet manifestissima. Itaque
oculorum ea concameratio est, non autem ipsius cœli. Igitur fallente visu, qui solus rei huius
iudex esse poterat atque etiam non fallente, radiorum visualium æqualitate, rotunditas
hæc ipsorum est, non cœli ipsius. Nam si radius in gyrum circumvoluatur, circumferentiam
circuli formabit. Ad quam a centro oculi radii ducti, æquales erunt omnes. Cumque sibi
circumferentiam obvolvant, necessario evenit, ut in eo æris profundo, quod versus cœlum
a terra est undequaque, quaquaversum circumvoluti, tum radiorum uti diximus æqualitate,
cum incurvationis similitudine fornicem repræsentent in ære, quam in cœlo, quod non
cernitur, esse putent. Et tamen autumant optici, nubes interdum, non ultra quinque milliaria, et
quando plurimum circiter quinquaginta supra nos attolli. Quod vero aiebant, de stellarum
æquali semper ad nos distantia, ad radios eosdem est referendum. Et præterea ad stellarum
radios. Quorum tametsi alii sint maiores, alii minores pro astrorum magnitudine, cuspide
tamen sua, omnes ad terram desinunt, quocumque circumvoluantur. Ideoque semper suam
propriam quæque ad terram distantiam, et servant, et servare apparent. Nullæ sunt ergo et
Astronomorum, et philosophorum rationes, quibus cœli rotunditas adstruebatur. Cœlum igitur
nostris demonstrationibus nullo modo aut est, aut dici potest sphæricum. Modo ea quæ
rationum maxima semper est visa, a cœli circulari motu, et planetarum contrario, ad integram
huius rei contemplationem erit nobis discutienda.