lumen autem omnia ornat, et est infinitum, mundus hic, ut ita dicam, secundus erit infinitus.
Si lumen, specierum omnium, individuorumque semina, et primordiales gerit virtutes, et per
universum secum vehit, eas quæ mundum ab initio exornarunt, et in dies amplius exornant, et
replent; mundus hic idem luminarius, hac quoque ratione erit infinitus. Si rerum semina, si
vires hæ, per calorem infinitum mole, blandissimumque vivificantur, et germinant, calor,
rerum corporearum proximior artifex, mundus alias erit infinitus, quia infiniti luminis est
comes, infinitumque cum eo spacium replet. Si rerum species, et individua per calorem in
fluore procreantur, et fluor est infinitus, quartus hic mundus etiam dicetur infinitus. Si
Empyreus mundus, primus ignis, seu primus igneus est, et omnis ignis e fluore, per calorem,
in lumine ardet, Empyreus quoque mundus, ex infinitis quatuor compositus, spacio, lumine,
calore, fluore, infinitus non esset non poterit. Mundus igitur hisce omnibus, mathematicis
rationum necessitatibus, esto in finitus. Totus sphæra solida, et usque ad centrum, spacio,
lumine, calore, fluore, Empyreo, repletus. In qua locum non habeat, cauta illa. Stoicorum
distinctio, cum vacuo universum dici, sine vacuo dici totum. Non enim, vacuum id, quod ipsi
supra coelum statuebant, et nos antea cum eis, vacuum est amplius. Sed lumine primo est
repletum; calore deinde, et post modum fluore, postremo Empyrei ea parte, quæ æthæreos, et
hylæos mundos usque ad centrum non penetravit. Hæc de mundi infinita mole, sunto nobis
philosophata.
Finis Octavi libri
Pancosmiæ
.
ANNOTATIO R. P. M. IACOBI DE LUGO.
Ad probandum universum esse infinitum optime et ingeniose procedit author in hoc, ex
rationibus nonnullorum philosophorum, quos ipse sequitur, et primo, quod si datur finitum
actu, dabitur etiam infinitum actu, ex maxima illa. Posito uno contrario, necessario, ponitur
et reliquum. Secundo Deus est potentiæ bonitatis, et voluntatis infinitæ, ergo universum ab
ipso productum erit infinitum, per regulam. Effectus similitudinem suæ causæ secum fert.
Tertio mundus continet omnia, et corpora, et incorpora, ergo erit infinitus, cum spacium quod
continet omnia sit infinitum, et mundus, et spacium sint idem.
At ex sacris libris nos docemus oppositum. Nam ex dicto illo sapientiæ II omnia in
numero pondere, et mensura disposuisti domine Deus creator cœli, et terræ, admonemur
omnia sub certo numero, determinato pondere, finitaque mensura. Ex hoc nec multitudo
infinita esse potest, quoniam omnis multitudo est in aliqua specie multitudinis, et species
multitudinis sunt species numerorum, nulla autem species est infinita, cum quilibet numerus
est multitudo facta per unum; item omnis multitudo in rerum natura existens est creata, et
omne creatura sub aliqua certa intentione creantis comprebenditur, quoniam innatum agens
non operatur. Ideo sub certo numero omnia creata comprehenduntur. Igitur impossibile est,
esse multitudinem infinitam in actu.
Ad primam rationem respondent Theologi, et maxime Gaietanus in primam partem
Divi Thome in fine articoli 4 quæstionis 7. Quæ non ex defectu divinæ potentiæ, bonitatis,
voluntatisque provenit quin infinitum actu detur, sed ex impossibilitate rei factibilis: et ad
illud, quod posito uno contrariorum poni, et reliquum necesse est, dicimus, modo non
repugnet nei factibili; ad illud etiam, quod effectus similitudinem suæ causæ fert secum,
satisfacit Divus Thomas q. 35 art. 2 ad secundum ponens differentiam inter potentiam agentis
univoci, et agentis non univoci, illud manifestat totam suam potentiam in suo effectu, sicut
potentia generativa hominis, tota manifestatur in generatione filii. Potentia aut agentis non
univoci non tota manifestatur in sui efectus productione, sicut potentia Solis, quod est agens
non univocum, non tota manifestatur in productione muris, ex putrefactione generati.