FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER SEPTIMUS
DE MUNDO EMPYREO.
Hactenus, ut mundi universi corporei, constructionem recto ordine institueremus. Principia
omnium corporum primæva, quæ nam essent, et proposuimus, et demonstravimus. Nunc ad
universi ipsius facturam, ac Cosmopeiam propius accedamus. Et nostro more, a vetustissimis
ordiamur. Inter Zoroastri oracula, hæc quoque leguntur, quæ a summo ad imum, universum
videntur compræhendisse.
Επτὰ γαρ ἐξώγκωσε πατὴρ στερεώματα κόσμον
Τὸν οὒρανὸν κυρτῳ σχήματι προθικλεισας
Πῆξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν
Ζώων τε πλανωμένων, ὑφέστηκεν ἑπτάδα.
τὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεῖς, ὕδωρ δ'ἐν γαίας κόλποις.
Ηέρα δ'ἄνωθε τούτων.
“Septem in molem formavit pater firmamenta mundorum.
Coelum curva figura circumcludens.
Compegit multum coelum astrorum inerrantium.
Animaliumque errantium, constituit seprenarium.
Terramque in medio posuit, et aquam in terræ sinibus.
Ærem desuper his.“
Ordo quidem corporum universorum ab aplane, usque ad terram videtur recte
positus. Sed numerus septem firmamentorum, non videtur rei respondere. Sunt enim aplane
una, septem planetarum orbes, deinde elementa tria, quæ numerum undecim
conficiunt. Verum quomodo essent septem, Psellus annixus est aperire.
Επτὰ δὲ φασὶ κόσμους σωματικοὺς: ἐμπύριον ἒνα καὶ πρῶτον, καὶ τρεῖς μετ'αὐτὸν
αἰθερίους, ἔπειτα τρεῖς ὑλαίους. Ὁ ἀπλανὴς κύκλος, τὸ πλανώμενον, καὶ ὁ υπο σελήνην
τόπος: καὶ τὸν μὲν πρῶτον, ἀφορὶζουσι κατὰ τὸν νοῦν. Τοὺς δ'αἰθερίους κατὰ τὴν ψυχήν,
τοὺς δ'ὑλαίους, κατὰ τὴν φύσιν.
“Septem vero dicunt mundos corporeos. Empyreum unum et primum. Et post eum tres
æthereos, deinde tres materiales. Inerrabilem circulum, erraticum, et eum qui sub Luna est
locus. Et primum quidem diffiniunt, secundum mentem. Æthereos vero, secundum animam,
Materiales vero, secundum naturam.”
Sed Pselli magis est laudanda voluntas, in huius loci explicatione, quam ipsa
explicatio. Neque enim nisi duos æthereos enumerat, et unum hylæum, et locus sub Luna
nullo modo potest pro æthereo intelligi. Sed ut nos tenuit voluit dicere, Chaldæos, septem
corporeos mundos constituisse. Unum ac primum omnium, Empyreum, quem Menti
assignarunt; tres ætheræos, aplanem, loca Planetarum. Et Lunæ orbem. Et hos anima
subdiderunt. Et tres alios elementales Æreum, Aqueum, et Terreum, quos Natura
tribuerunt. Diligentius Proclus, referente Simplicio, rem hanc eandem est persecutus. Ad illud
oraculum.
Αρδίυν ἐμψυχοῦσα, φάος, πῦρ, αἰθέρα, κόσμους.
Abunde animans, lumen, ignem, æthera, mundos.
Ad quod in hoc verba scribit:
Τοὴν γαρ εἰναι τὸ φῶς, τὸ ὕπερ τὸ ἐμπύριον, μονὰς ὃν πρὸ τριάδος, τῆς τοῦ ἐμπυρίου, και
αἰθερίου, και ὑλαιου.
“Hoc enim esse lumen, illud supra Empyreum. Quod monas est, ante triadem, Empyrei,
ætherei, et hylæi.”