penetrare. Corporum ergo datur penetratio. Misella philosophia, quæ post solutas hasce eius
ambages, in easdem nugas recidit. Demonstratum namque iam antea est. Penetrationem hanc
corporum, velari in antitypis corporibus, et materiatis. Hæc autem quæ modo tractamus,
corpora quidem sunt, sed incorpora, hoc est immateriata, et antitypa minime. Rarissima supra
omnem antityporum raritatem; tenuis sima, supra omnem horum tenuitatem. Et confessa
igitur, et concessa inter sapientiores illos, suit hæc corporum horum scilicet penetratio, et
usque ad centrum permeatio. De lumine namque ita canit oraculum quoddam.
Κέντρῳ ἐπισπερχων ἑαυτὸν, φωτὸς κελάδοντος.
“Centro incitans se ipsum, lumine strepente.”
De igne vero seu calore, seu Empyreo ita iterum.
Ανωθεν διήκοντος διαμπὰξ ἐπὶ τὸ καταντικρὺ.
Διὰ τοῦ κέντρου τῆς γῆς, καὶ πέμπτον μέσον ἂλλον.
Πυρίοχον: ἔνθα κάτεισι μέχρι ὑλαίων ὀχετῶν.
Ζωηφόριον πῦρ.
“Desuper penetrantis, per universum, ad oppositum
Per centrum terrame, et quintum medium alium.
Igniferum. Unde descendit usque ad materiales canales
vitifer ignis.”
Sed cur, iterum lumen dicimus supramundanum, cum ipsum, mundi infiniti purs
melior sit, et sit etiam animatum. Nam de fontano animo ita canit oraculum.
Ἀρδὴν ἐμψυχοῦσα φάος, πῦρ, αἰθέρα κόσμους.
“Abunde animans, lumen, ignem, æthera mundos.”
Animat, inquit, hæc fontana anima, primo lumen. Deinde ignem, Empyreum mundum scilicet,
æthera universum in tres distinctum, uti diximus, mundos, et mundos tres alios, hosce
materiales, et hylæos. Anima namque sui natura animat tam lumen, quam sequentes mundos.
Esto igitur sane hac ratione lumen hoc mundanum. Priore illa esto supramundanum. Suo enim
calore, sibique proprio, Anima hæc animat cuncta. Cecinit enim: Θερμὴ ψυχοῦσα τὰ
πάντα. Calida animans cuncta. Cur autem vocata sit calida, iam est antea dictum.
Οτι ψυχὴ, πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν.
Ἀθανατος τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις εστὶν.
“Και ἴσχει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων.
Quia animus, ignis potentia patris existens, lucidus.
Immortalis manet, et vita dominus est.
Et tenet mundi, multas plenitudines sinuum.”
Hæc de entibus, Empyreo mundo superioribus, satis sunto. Nunc ipsum Empyreum uti
proposuimus aggrediamur. Hic quidem a Christianis Theologis, libentissime est susceptus.
Non equidem uti sphæra solida, sicuti Chaldæi, sed uti orbis, qui supra cœlos æthereos
positus, illos complectitur. In quo dicunt Deum, beatas Mentes fœlicesque animas, a corpore
hoc solutas, habitare, et perpetua apud Deum frui beatitate. Neque vero Chaldaicum tantum
hoc dogma fuit. Sed etiam Ægyptium. Iamblichus namque scripsit Hermetem Trismegistum,
de Empyreis Diis, libros C reliquisse. De Ætheræis totidem. De Coelestibus mille. Ex quo
testimonio, inferimus nos, Hermetem quoque has tres substantias inter se differentes
cognovisse et docuisse. Sed modo Empyreum prosequamur. Lumen illud primæuum a Dei
luce fuit seminibus rerum omnium prægnans. A lumine hoc fuit calor primævus. A calore
primævo, primævus ignis, Empyreus scilicet mundus. Sed quis eum construxit? Respondet
Zoroaster.
Νοῦ γὰρ, ὅς ἐστίν ὁ κόσμουτεχνίτης πυρίου.
“Mens namque, quæ est mundi artifex ignei.”
Est quidem a mente opifice scilicet constructus, ea quæ proxima est rerum conditrix.
Intellectum autem hunc, qui artifex Empyrei mundi fuit, vocavit fontanum.