De qua re iterum Simplicius hæc habet:
Δύο νοήσωμεν σφαίρας, τὴν μὲν φωτὸς ἑνὸς, τὴν δ'ἐκ πολλῶν σωματων, ἴσας ἀλλήλαις κατὰ
τὸν ὄγκον. Αλλὰ τὴν μὲν ἕδρασον ὀμοῦ τῳ κέντρῳ. Τὴν δ'ἐμβιβάσας εἲς ταυτὴν: ὅλον τε ὅψει
τὸν κόσμον ἐν τόπῳ ὅντα, ἐν τῳ ἀκινήτῳ φωτὶ κινούμηνον. Καὶ τοῦτον καθ'ὅλον μὲν ἑαυτὸν,
ἀκίνητον, ἵνα μιμεῖται τὸν τόπον. κατὰ μέρος δε κινούενον, ἵνα ταυτῃ ἔλαττον ἔχη τοῦ τόπου.
“Duas cogitemus sphæras, alteram luminis unius. Alteram ex multis corporibus, æquales inter
se mole. Sed alteram colloca simul cum centro. Alteram vero in eam inde: Universum
conspicies mundum in loco existentem, in immobili lumine moveri. Eumque secundum se
totum immobilem, ut locum imitetur. Per partes vero moveri, ut hac ratione rninus, habeat,
quam locus.”
Et concludens hanc rem totam, hæc subnectit:
Πῶς οὖν τἀ λόγια φησὶ. Επτὰ γαρ ἐξώγκωσε πατὴρ στερεώματα κόσμων εἲμη δὲ δυσωπεῖ, καὶ
τὸ μὴ ἀτελεῖς εἶναι τὰς σφαίρας, ἀψίδας μόνον οὒσας, καὶ ουκέτι σφαίρας, εἲ μὴ μέχρι τοῦ
κέντρου χωροῖεν.
“Quo igitur modo oracula dicunt. Septem enim in moles formavit pater firmamenta
mundorum, nisi recipiat non imperfectas esse sphæras, si sic fornices solum, et non sphæras,
nisi usque ad centrum permeent.”
Admiranda hæc dogmata, in Græcorum, præter quam Platonicorum scholis
audita numquam, divinitus fuisse tradita, Proclus multoties asserit, et ita esse credit. Summa
autem eorum est hæc. Supra septem mundos corporeos, Empyreum, tres Æthereos,
tresque Hylæos, esse lumen, de quo nos disputabamus antea. Quod sit Paterni profundi
imago. Ideoque sit unitas ante trinitatem, Empyrei, Ætherei, Hylæi. Et sit etiam
supramundanum. Sicuti et profundum supramundanum est. Hoc est supra omne id, quod
mundi corporei appellationem potest suscipere. Et quod Panaugia est, et sidus supracoeleste,
et Sol supramundanus. A quo stellæ omnes, suos hauriunt fulgores. Sed præter hæc docuimus
nos, ipsum per totum infinitum spacium esse fusum. Ideoque esse infnitum. Et nunc addimus,
quoniam sit imago Profundi in se infiniti, necesse esse infinitum quoque esse. Tum quia
nullis, aut suis, aut alienis finiatur terminis, necessario esse infinitum. Quod si ita est, non
fuerit forte, Altera illa sphærarum a Proclo propositarum. Hoc enim lumen supra Empyreum
extenditur in immensum. Sphæræ autem illæ erant mole, sibi æquales. Et solida ita ut
mererentur ab oraculis, σερεώματα firmamenta nuncupari. Neque essent, sicuti cœlestes
creduntur esse concavæ, et fornicatæ. Ita enim non essent sphæræ, sed orbes, si soliditas
earum usque ad centrum non permearet. At quomodo usque ad centrum permeabit utraque
nisi, sese invicem penetrent? Attamen clare dicit.
Τὴν μὲν φωτὸς ἑνὸς, τὴν δ'ἐκ πολλῶν σωμάτων ἴσας ἀλλήλαις κατὰ τὸν ὅγκον.
“Alteram luminis unius, alteram ex multis corporibus æquales ad invicem, secundum
molem.”
Quæ res rursus, si ita est, dubium vel maximum pronascitur. Nam si lumen
hoc, sphæricum Empyrei cum contentis, moli sphæricæ est æquale, cur toties dictum
est, supracoeleste, et supramundanum? συπερκοσμιον, συπερουράνιον. Si namque
supramundum est, supra Empyreum quoque mundum est; qui unus est e mundis septem. Si
supra eum est, eum quoque mole superat. Si superat, non est ei æqualis. Vel hæc quidem
æqualitas, molem respicit. Supramundanitas autem illa, respicit rei naturam excellentiorem, et
naturæ ordinem? Nimirum lumen, cum sit ens secundum, extra patris profundum, et eius
imago; etiam prius natura est, quam calor, et quam ignis. Calor enim, non nisi a lumine. Ignis
non nisi a calore. Empyreus non nisi ab igni. Lumen, ergo ut horum causa, eis est superior.
Omnis enim causa, et superior, et divinior est suo effectu. Proximior enim est divinitati.
Sed obiicient philosophi hi nostrates; ergo datur corporum penetratio? Nam lumen ipsum uti
est trine dimensum, corpus est; et per sphæras Empyrei, Ætherei, et Hylæi penetrat. Empyreus
quoque dicitur æthereos penetrare, æthereus hylæos. Et Empyreus omnes usque ad centrum