Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 248

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER OCTAVUS
AN MUNDUS SIT FINITUS.
Post tot sæcula, quæstio hæc, an mundus sit finitus, an infinitus, nobis renovatur. Idque non
sine ratione. Infinitum enim multories iam, non solum nominamus, verum etiam adstruimus.
Et veterum Græcorum non pauci, mundum esse infnitum asseruerunt: multi est contra esse
finitum. Qui infinitum dixere, partim quia principia essent infinita, ipsum infinitum quoque
contendere. Cuius sententia: Anaximander fuit. Seleucus vero, ipsum per se infinitum esse
mundum affirmavit. Diogenes, mundum distinxit ab universo. Hoc infinitum illum, finitum
esse censuit. Stoici, τὸ πᾶν, universum simul cum vacuo, infinitum esse docuerunt. τὸ
ὅλον, totum vero, absque vacuo esse mundum, esseque finitum. Quibus autem rationibus sua
dogmata firmarent, est in ignoto. Scripta namque eorum periere. Et qui eorum sententias
retulere, non plene, sed concisim retulere, Plutarchus, Actius, Lærtius, Hesychius,
Stoboeus. Nos vero, quid ad quæstionem hanc dicemus? Et ad veritatem afferemus?
Equidem utrumque. Mundum videlicet, et infinitum esse et finitum. Infinitum esse probemus
prius. Pronunciavit Aristoteles. Quorum contrariorum alterum est natura, et alterum est natura.
Finitum est natura. Infinitum igitur, quod finito est contrarium, erit quoque natura, necessario.
Natura namque ut idem ait, nullibi est clauda. Neque ergo in hac finiti, et infiniti contrarietate
clauda erit existimanda. Et utrumque sinu suo geret. Aiet Peripatus. Falsus est magister, finita
omnia esse acti? Negavit infinitum ullum actu reperiri. Et si quod reperiatur, potentia
infinitum esse reperietur. Idque in duobus Solis, numero scilicet augendo; Et magnitudine
minuenda. Et tertio in motus, ac temporis successione duo vero illa infinita, nusquam sunt,
numquam erunt. Non sunt igitur potentia, qualia dicuntur esse, infinita. Contrarietas ergo hæc,
non est plena. Et natura, in ea est clauda. Et si sint potentia, itidem natura esset clauda, et
contrarietas vana, et axioma falsum. Contraria enim, si ambo actu non sunt, contraria
non sunt. Mortale, immortale. Corruptibile in corruptibile. Calidum, frigitum,
humidum siccum actu sunt, ideoque contraria sunt. Si alterum actu non sit, neque contrarium
esse, aut dici potest. Inferamus ergo nos, quia in universitate contrarietas finiti, et infiniti
conceditur, eam ex æquo, vel actu, vel potentia, reperiri. Atque ita si finitum sit potentia,
etiam infinitum erit, potentia. Si vero alterum actu sit finitum, etiam alterum, actu sit
infinitum. Et equidem infinitum, sui natura necesse est prius esse, finitum sui natura posterius.
Est namque totum, natura, et dignitate, et tempore, et existendi convertentia prius partibus.
Finitum autem infiniti est pars. Et infinitum, infinitas in se continet finitas partes. Finitum
vero nullum, continet infinitum, aut infinita, neque actu ullo, neque potentia ulla. Continens
autem contento, natura est prius. Sicuti totum natura prius est partibus. Partes quæ finitæ sunt
mole, infinito toto mole, esse debent posteriores. At quomodo, finitum et finita sunt in
infinito? Longe equidem facilius, et secundum naturam magis, finita sunt in infinito, quam
infinitum sit in finito. Quod nusquam fert natura. Finitum namque, ut falso creditum est, et
mathematicis, et philosophis, non dividitur in infinita, aut infinitum. Hoc vero, et dividitur in
finita actu equidem semper, et divisibile est potentia in infinita. Multoque id naruralius, quam
e contra, finitum sit divisibile in infinita. Et finitum, quod est, tum potentia, tum actu finitas
tantam habet partes. Infinitum vero, et potentia et actu, et finitas, et infinitas habet. Nulla
igitur, Aristotelicarum rationum, huic dogmati obstabit. Falsum enim sumit, quando ait.
Infiniti quoque pars est infinita. Est etenim contrarium. Finita est quæque infiniti pars.
Sophisma deinde est quod ait. Quia infinitum dividatur in partes infinitas numero, inferre hinc
eas infinitas esse magnitudine. Reliqua eius argumenta, recte contra hoc sophisma ostendunt,
nullum corpus sensibile eorum scilicet quæ ei mundum constituunt esse posse infinitum. At
non ideo ostendunt, mundum universum, infinitum esse non posse. Ridicula vero ea sunt, quæ
1...,238,239,240,241,242,243,244,245,246,247 249,250,251,252,253,254,255,256,257,258,...411
Powered by FlippingBook