Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 238

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER SEXTUS
DE PRIMÆVO FLUORE.
Si corpora omnia per spacium congenitum, sunt trine dimensa sunt corpora. Si per lumen sunt
visibilia. Si per calorem, et constant, et vivunt, magno merito hæc tria corporum omnium
dicentur elementa esse, ex quibus ipsa constento, et in quæ resolvantur, si resolvi eis contigat,
unquam, ita esto. Corporum vero antytipia, seu antæresis, seu dicas resistentia, unde nam
fuerit? Trinam quidem dimensionem a spacio habent congenito, quod spacii primævi, pars est
quædam. A lumine, ut sint vel lucida, vel diaphana, vel etiam opaca, ut partim est ante
demonstrabitur postea. A lumine habent etiam calorem, a calore essentiam, et vires, et
actiones. Antitypiam, a quo nam habebunt? A re nimirum, quæ resistentiam vel indere, vel
inferre possit. Eam nos, fluorem, seu humorem, nominamus. Veterum multi, dixere aquam.
Eamque vel principale elementum posuerunt, exquo omnia fierent, vel unum est quatuor esse
voluerunt; quæ mundum hylæum, constituunt, et quæ corpora omnia mista conficiunt. Thales,
quidem, inter Græcia sapientes nominis magni, Princeps elementum, aquam posuit. Sed altior
huius dogmatis est origo. Homerus enim cecinit.
Ωκεανὸν θεῶν γένεσιν, καὶ μητερὰ τηθύν.
Oceanum, Deorum genituram, et Matrem Tethyn.
Deorum scilicet qui sub coelo sunt omnium.
Sed is suæ stirpis vetustissimum Orpheum est secutus.
Qui multis seculis ante, id ipsunt docuerat:
Ωκέανος ὅσπερ γένεσις πάντεσι τέτυκται.
Ωκέανος πρῶτος, καλλιρόου ἦρξαι γάμοιο.
Οσρα κασιγνήτην, ὁμομήτορα, Τηθυν ὅπειεν.
“Oceanus, qui genitura cunctis est
Oceanus primus, pulchrifluas cœpit nuptias.
Qui sororem eadem matre genitam Tethyn iniit”.
Sed nullo mystico fabularum velamine, aliter cecinit.
Εστὶν ὕδωρ ψυχὴ, θάνατος δ'ὑδάτεοσιν οἴμοιβὴ.
Εκ δ'ὕδατος γαῖα: τὸ δ'ἐκγαίας πάλιν ὕδωρ.
Εκ τοῦ δὴ ψυχὴ, ὃλον αἰθέρα ἀλλάσπουσα.
“Est aqua animus. Mors aquis est permutatio
Ex aqua, terra, ex terra vero, rursus aqua.
Ex quo, animus totum æthera mutat”.
Hanc doctrinam videtur Orpheus in Ægypto didicisse. Est enim apud Hermetem, in
hanc sententiam. Tenebras mutatis in humidam quandam naturam.
Ως εἰκάσαι μὲ εἰδότα μεταβαλλόμενον τὸ σκότος εἰς ὑγρὰν τινὰ φύσιν ἀφάτως
τεταραγμένην.
“Ut videret me videre tenebras mutari in humidam quandam naturam, indicibiliter turbatam.”
Quasi idem hoc sit cum illo Mosis. Et tenebræ erant super faciem abyssi.
Profundissimæ nimirum aquæ. Fit et alia aquarum mentio a Mose satis multa.
“Et spiritus domini ferebatur super aquas”.
Et. “Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis”.
Deus bone, quid hoc rei est? Divinus Plato, divino huic oraculo, nulla ratione
adhibita, assensum libentissime dedisset. Peripateticus Aven Rois, e contra nullam ei fidem
habuit. Quia Moses, ut ipse aiebat, multa diceret, probaret nihil. Atque idcirco, tribus, ut solet
ipse dicere, loquentibus in lege, nihil credidit. Rationem in omnibus requirit, sed non
aliam quam Aristotelicam. At hoc non magis philosophicum est, quam sine ratione loqui.
1...,228,229,230,231,232,233,234,235,236,237 239,240,241,242,243,244,245,246,247,248,...411
Powered by FlippingBook