 
          potuisse arguetur? Si et scivit, et potuit, et non noluit infinitipotens, infinitam edere actionem,
        
        
          in luminis effusione, per eam actionem, infinitum effectum prodire fuit necessum. Luminis
        
        
          nimirum, a divina luce effusi in infinitum. Ab infinita ergo luce, ac summe perfecta, finitum
        
        
          tantum lumen, non fuit expectandum. Sed utrumque et infinitum, et finitum. Hoc enim illius
        
        
          est pars. Infinita ergo Dei lux, infinitipotens, tota sese effudit in actum, atque infinitum
        
        
          produxit lumen. In quo lumine inaccessibili habitaret ipsa in se ipsa, et reliqua habitarent entia
        
        
          omnia, potius quarti vel in tenebris, vel in umbra.
        
        
          Atque ita verum sit, id quod rnysticus scripsit Aristoteles in his:
        
        
          “Princeps essentia, lux est infinita. Ab illaque illustratur, orbis coelesti superior.” Et ab
        
        
          hoc cœlestis. Sed addubitent aliqui. Deus lux quidem dicitur, sed non proprie: ipfe enim
        
        
          incorporeus est, et substantia, sive essentia, sive etiam cum Dionysio omnem superat, et
        
        
          essentiam, et substantiam. Lux autem corporis est accidens, et in corpore hæret. Dictus est
        
        
          igitur Deus lux, non ut habeat illam tamquam sibi inhærentem: sed essentialiter secundum
        
        
          quandam perfectionem modo divino. Dicimus nos est contra, luces alias, esse luces, quia sint
        
        
          luci Dei similes. Effectus enim, ex toties demonstratis, similes causis dicuntur, et non
        
        
          viceversa, causæ similes effectibus. Deus igitur, revera est lux, sed non nostro, non
        
        
          creaturarum modo, sed suo, sed ineffabili Deitatis suæ, atque nobis incogitabili. Repetent: lux
        
        
          est accidens. Deus est substantia. Hic iam est Aristotelismus, sine quo, philosophi esse
        
        
          non audent. Nos melius cum Dionysio, Deus est υπερούσιος superessentialis. Omnem
        
        
          excellit substantiam. Ergo vana est hæc, istorum in Deo distinctio, substantiæ atque
        
        
          accidentis. Neque ergo lux in Deo, accidens est, neque in eo, uti in subiecto iacet lux. Sed
        
        
          lumen quod a Dei luce, in spacium dicimus esse fusum, alio Aristotelismo; ita dividunt. Vel
        
        
          spirituale fuit, vel corporale. Si spirituale: per omnia potuit sine ullo impedimento permeare,
        
        
          atque omnia illuminare. Id nos totum concedimus. At corporale necesse est fuisse, quia per
        
        
          spacium est fusum, quod trina dimensione, totum est corpus. At nos dicimus. Origine quidem
        
        
          spirituale fuit hoc lumen, et incorporeum penitus. Sed postquam a fonte suo digressum,
        
        
          per spacii partes atque dimensiones fundi cœpit, corporale evasit: trine scilicet dimensum.
        
        
          Atque ita, et incorporeum, et corporeum simul. Illud tum origine, tum per omnia penetratione.
        
        
          Hoc vero extensione, et in infinitum protensione. Et quod in Panaugia est demonstratum.
        
        
          Lumen corpus est incorporeum, et incorporum corpus. Per universum, modo addimus,
        
        
          spacium fusum. Necesse enim est, vel per universum spacium a principio fuisse fusum, voi
        
        
          per spacii partem aliquam. Si dicamus per partem: tunc necesse est ipsum, vel infinitæ summi
        
        
          boni actioni restitisse, vel sibi ad fusionem non suffecisse: vel impedimento, et fine aliquo in
        
        
          spacio interposito, ulterius non potuisse progredi. Restitisse, nec pietas, (quis enim Dei
        
        
          resistat voluntati) nec ratio philosophica admittet ulla. Quo enim modo lumen, quod
        
        
          resistentiam nullam habeat sui natura, ulli rei, ne dum Deo, resistere queat? Neque sibi lumen
        
        
          ad fusionem, non suffecisse est dicendum. A luce enim fonteque infinito profluebat. Neque in
        
        
          spacio, vel obice, vel sine opposito, in infinitum fuisse fusum est dicendum. Neque igitur a
        
        
          Conditoris bonitate, neque sui resistentia, neque sui insufficientia, neque alterius obsistentia,
        
        
          lumen primævum in infinitum fundi non potuisse, aut dici, aut cogitari potest. At
        
        
          equidem spacio eguit per quod funderetur in infinitum. Neque enim lux infinita, lumen
        
        
          infinitum, potuit non emittere. Non equidem coacte, sed sponte sua. Est enim etiam bonitas
        
        
          infinita; Bonitas autem, hæc sua munera, in bonis non coarctat. Lux igitur infinita, bonitate
        
        
          sua infinita lumen infinitum, non potuit, non emittere. Sicuti neque lumen infinitum, potuit a
        
        
          luce infinita non prodire. Et a luce emissum, non potuit, per spacium non fundi. Nihil
        
        
          enim luminis, alibi residere potuit, quam in spacio. Neque spacium hic, aut ibi, et non ubique
        
        
          recepit. Nullus enim obex si obstitit. Quia nullus in spacio adhuc vacuo, obex erat. Vel frustra
        
        
          eædem redibunt quæstiones impotentiæ, invidiæ, quæ iam sunt a nobis profligatæ.
        
        
          Sed et alia methodo si possimus, id ipsum confirmemus. Dicamusque, spacium
        
        
          universum, quod intra, quodque extra mundum vecerem in immensum extenditur, bonitati