Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 231

defluens quidem, sed non effluens, e se non fluens, e se non diffluens, nec se circumfluens,
neque in se refluens. Sed essentia, viribusque actionibusque propriis, et vita propria in se
consistit. At quo modo inquiet quis iterum, ab incorpora luce, lumen corporeum? Lumen
namque, non incorporum tantum est, verum etiam corporeum. Corpus quidem est, qua trine
dimensum per totum spacium, quaquaversus effunditur. Incorporum rursus est, quia nulla ei
est antitypia. Idque quia est immateriale. Sed manet adhuc dubitatio. Ab incorpora luce, quo
modo incorporum, et corporeum simul lumen prodiit? Necessaria equidem ratione.
Omne enim productum, producente suo est remis sius. Quia uti iam sæpe dictum ab
identitate, in alteritatem cadit. Attamen illius est imago. Utrumque ergo, et incorporum, et
corporum, necessario a luce, lumen evasit: medio inter incorporam lucem, et corporea entia
statu. Ut nimirum, et ipsum, fontis sui particeps esset. Et sequentibus corporeis sui
participationem largiri posset. Perque omnia, et qua incorporum, et qua corpus posset meare,
et calorem secum cum rerum seminibus in omnia vehere, qui rebus cunctis præsto esset;
omnia foveret; omnia intus et extra nutriret conservaretque, et ad primum eorum fontem,
omnia, quatenus sequi possent, et revocaret, et reduceret. Lux enim illa, paterni profundi, in
quo, et in qua, entia omnia summo sunt gradu, sterilis esse non potuit. Ideoque lumen hoc e
se produxit quod profundi esset imago. Imago autem esse non poterat, nisi a luce aliquid
haberet. Et ab identitate illius in alteritatem caderet; secum tamen feret imaginem. Illa autem
primam, omnia entia continebat, imaginem ergo omnium entium lumen secum retulit; iisque
factum est gravidum, quæ suo modo postea pareret per calorem in fluore; uti postea patebit. Si
hæc ita esse, demonstrabimus, et partim sunt iam demonstrata, non ne merito in Panaugia,
lumen a nobis, uti maximum optimumgne Dei Optimi Maximi instrumentum, fuit celebratum?
Ut quod et iucundissimam entibus omnibus præstaret habitationem, entibus omnibus esset
gravidum, luces omnes corporeas e se pareret. In omnia calorem, et cum calore rerum semina
veheret: per quem, omnia et essent, et bene essent. Id autem ita esse, deinceps ordinatim est
demonstrandum. Cuius demonstrationis hoc Zoroastri oraculum initium esto.
ANNOTATIO
R. P. M. IACOBI DE LUGO.
De Deo luce primaria lumen primogenium, et ab una luce lumen unum, bene dicit modo
intelligat. Illud lumen primogenium, et unum esse secundam personam in divinis filium
scilicet qui est lumen de lumine ante quem nullum aliud lumen emicuit, nec bene sonat ut illud
lumen primo genium, dicat materia in qua sol, sidera vetereque luces constitutæ sunt, sed
potius et melius dicetur sapientia patris, per quam sol et cuncta entia sunt productæ iuxta
illud psal. omnia in sapientia fecisti. Ab infinita luce, lumen infinitum, verum quidem est, si
intelligamus filium, qui est lumen increatum quem nunquam definit produceret et semper est
productus; quem ad modum præsente sole ær semper illuminatur, et semper est illuminatus,
ad significandum ergo præsentialitatem et permanentiam æternitatis dicitur semper nasci
filium ipsum, dicitur et melius semper natum, ut si semper designet permanentiam eternitatis,
et si mens perfectionem geniti, iuxta illud. Hodie genui et si autem illud infinitum pro lumine
creato, ad quod concurrunt omnes tres personæ, et unum principium, intelligat, non est
necesse a luce infinita oriri lumen infinitum: cum Deus non sit agens a natura producens toto
suo possem sed liberum voluntarium producens pro ut vult, nec hac de causa cum tangit
invidia quoniam agit sapienter, ut sibi expediens nidetur, et conveniens universo quare etiam
non est necesse ut tota sua bonitate exeat in opus exterius.
1...,221,222,223,224,225,226,227,228,229,230 232,233,234,235,236,237,238,239,240,241,...411
Powered by FlippingBook