FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER QUARTUS
DE PRIMIÆVO LUMINE.
Peracta universa universi spacii, eiusque proprietatibus tractatione, ulterius ordine progredi est
necesse. Sane dictum est, id primum, extra paternum profundum necessario fuisse
productum. Sine quo alia nequirent esse, neque consistere. Id autem spacium fuisse est iam
demonstratum. Quod reliquis entibus omnibus, in se locum daret. Reliqua post se entia
omnia, in se reciperet. Quod nam autem ens recepit primo? Ita contemplemur. Spacium
necessario, vel vacuum est, sui natura, vel est sui natura plenum. Quod plenum est, vel seipso
plenum est, vel re a se alia. Sed res alia nulla adhuc in spacio apparuit. Plenum ergo est
se ipso, suisque dimensionibus, et proprietatibus, quas præcedenti libro sumus persecuti. Se
ipso autem plenum esse, tantumdem est, ac si dicamus, re omni alia vacuum esse. Sed
plenitudinem eius quærimus. Qua igitur re, a se ipso alia, potuit spacium impleri primo?
Ea nimirum, quæ ipsum replere potuit. At replere potuisse videtur primo, quod per
ipsum fundi potuit facillime. Quid autem facilius fundi potuit per spacium, quam lumen?
At unde, et a quo fonte, lumen id in spacium est fusum? A patre nimirum, ac fonte luminum,
a Deo. Qui Deus lux est, et in eo tenebræ non sunt ullæ. Lux autem est se lumen non
emittere, non potest. Neque lumen aliunde, potest emicare, quam a luce. A prima igitur luce,
est lumen primum. Et lumen primum est a luce prima, sicuti a secundis lucibus sunt
secunda lumina. Et a tertiis, tertia; atque deinceps. Emicuit ergo a Dei luce, lumen
primigenium. At id, ante ne fuit, quam ipse diceret? Fiat lux? Et facta est lux. An dum id
verbum pronunciaret? Si dicamus, dum id pronunciaret verbum. Quid ergo, ante eam
iussionem lumen ne erat in spacio? An tenebræ? An medium quid, inter tenebram et lumen?
Sin tenebram dicamus, a quo nam opaco, ea oriebatur? Omnis enim tenebra, est ab opaco, et
in opaco. At nihil tale in spacio adhuc vacuo erat. Si dicamus medium quid in spacio fuisse,
necesse est id, ex tenebra et lumine fuisse compositum, ac temperatum. At demonstratum
modo est, nullam ibi potuisse esse tenebram. Ergo neque ex ea temperatum. Exclusis igitur
tenebra, et temperato, tertium ibi fuisse lumen est necessarium. Verissimeque dictum; Deum,
lucem inhabitare inaccessabilem, idest in seipso qui est inaccessibilis non solum, postquam
eam iussit in mundo fieri, sed perpetuis antea seculis, et tota eius sempiternitate. Nam si hoc
non detur, iterum, iterumque redibit quæstio, modo profligata, de tenebris, et temperato, et
cessabit numquam. Ergo Deus, tota sua sempiternitate, φῶς, quod et lux est, et lumen,
inhabitavit, et adhuc habitat, inaccessibilem. At ab ipsonemet prodeuntem? Vel ab alio
factam? At a quo nam alio factam? Cum nec ante ipsum quicquam fuit, neque sit ei quicquam
compar. Si vero a quopiam posteriore, id lumen dicamus esse productum, author ergo rerum,
author luminis, ente a se producto, indiguit, ut bene esset? Rem hanc, ratio nulla philosophica
ferre potest.
De Deo ergo luce primaria, lumen primigenium emicuit. Ab una luce, lumen unum.
Ab infinita luce, lumen infnitum. Est enim Deus, uti iam ante, est nobis
demonstratum ἀπειροδύναμος infinitipotens. Ab infinita potentia, infinita provenit actio. Ab
infinita actione, infinitum quoque effectum, necesse est prodire. Nam si finitum effectum ab
actione infinita, dicamus produci, tum necesse erit, actionis infinitæ, finitam partem exisse in
opus, reliquam, quæ in infinitum vergit, inertem et frustraneam sedisse, et nihil esse operatam.
Et hoc necesse est evenisse, vel quia nesciit prodire tota, vel quia noluit: vel quia
nequiit. Nescisse non est dicendum. Summa enim sapientia, quæ eam edebat, quid nesciat?
Neque itidem dicendum, noluisse Summum, enim bonum, nulla tangitur invidia.
Neque bonitatem suam supprimit, quo tota non exeat in opus. Nequiisse multo est
dicendum minus. Quo enim modo infinitipotens actionis author, atque omnipotens, non