 
          transcendat, ut humano intellectui sit penitus ignotus. Atque ideo dictus est, se ipsum a nobis
        
        
          rapuisse. Ignis igitur, quatenus sui natura est calor, entibus omnibus dat ut sint:
        
        
          eisque essentiam, et vitam largitur. At hæc ipsa, a Deo esse, iam est demonstratum. Et sic
        
        
          Deus, ignis dicitur. Ergo dictum verissime est.
        
        
          “Ab uno igne, omnia esse progenita”. Nihil enim hic ignis significat aliud, quam summi Dei
        
        
          virtutem illam, infinitam, omnipotentem, per quam entia omnia sunt ab eo creata. Et de illo uti
        
        
          de proprio fonte educta. Igne nimirum hoc procreatore, et rerum generatore, in suum
        
        
          profundum prius sparso. Deinde in ministras suas mentes, atque animos consperso, et
        
        
          distributo, omnia sunt a Deo, igne uno, progenita, et vivendi viribus donata. Ideoque
        
        
          a Zoroastre eodem, ignis hic ζωηφόρον, et ζωηφοριον, vitifer, et vitam ferens,
        
        
          et ζήδωρον, vivido num est appellatus. Igitur, a summo Opifice, per mentem per segenitam,
        
        
          per mentem secundam, per Ideas, per Dei ministros Hecaten, Synocheas, Teletarchas, per
        
        
          animum mundanum, per cœlos omnes, per mundum hunc Hylæum usque ad terrame centrum,
        
        
          et ultra, calor vitalis, et ignis vitam ferens omnibus, penetrat, et permeat. Namque tametsi, a
        
        
          Divo Paolo dictum sit.
        
        
          Deus, noster ignis consumens est. Ad Hebræos scribens tunc, ad id retulit, quod in
        
        
          vetere lege, ob eorum peccata, sæpe experti fuerant, quando per ignem pœnas luerunt. Et
        
        
          forte sensu aliquo alio, quem Theologis relinquimus. Deus inquam, non est ignis ut hic
        
        
          nostras, comburens omnia. Neque etiam qualis est cœlestis, per radios Solis, ac lumen ad
        
        
          nos protensus. Qui tametsi causa quædam sit generationis rerum nostratium. Sol enim, et
        
        
          homo hominem generant. Et calor qui in anima libus est, elemento respondeat stellarum:
        
        
          attamen si quando diutius nos ferit Sol, res a se genitas etiam consumit. Et ab Hippocrate
        
        
          scitissime est pronunciatum. Idem calor, qui nos constituit, etiam consumit. Sed animi
        
        
          rerum, calor, ignisque, vigor nempe vivificus, quo rebus omnibus, quibus ipse iungitur,
        
        
          vitam tribuit, et animationem, θερμὴ, ψυχοῦσα τὰ πάντα. Calens, animans cuncta: longe est
        
        
          excellentior, et suavior cœlesti, ne dum quovis elementali. Hi enim, et comburunt, et
        
        
          consumunt. Ille vero animarius, nulli accedit rei, quam non illico vivificet, animet, nutriat, et
        
        
          cætera tribuat munera, quæ animalium, animatarumque rerum sunt propria. Namque
        
        
          elementarium calorum, is qui subterraneus est, superterranei est proles proxima. Hic vero
        
        
          caloris cœlestis est proles, et imago. Cœlestis autem calor, proles et imago est, caloris
        
        
          Empyrei, Empyreus vero, calor et ignis, proles, et imago est, luminis eius, quod universum
        
        
          infinitum spacium, ostendimus primo replevisse. Huic animus primarius, ac fontanus
        
        
          præsidet. Ipsiusque progenies, et imago, est lumen illud cui blandissimum calorem suum
        
        
          influit Mens secunda. Mens autem hæc, quæ Deus ignis dicta est, a Mente prima, et a patre
        
        
          rerum omnium authore, et fonte, retulit. Non enim calor, subterraneus, aut superterraneus,
        
        
          principium, calorum, et ignium omnium est. Sed hic veluti fex est superiorum, tum eius qui in
        
        
          aqua, tum in ære, et in sole, et in astris, et cœlo est, et ipsius denique Empyrei. Nam quod ante
        
        
          de natura, de cognitione, deque lumine nostratibus ostendimus: idem est de calore, atque igne
        
        
          faciendum. Hosce nimirum in suam primissimam ideam, et unitatem per gradus resolvendos.
        
        
          Nam calor qui in terra, in aqua et in mistis est, ab æreo pendent. Hic a cœlesti. Is a Sole, et
        
        
          astris. Hic vero ab empyreo. Empyreus a luminis calore. Hic ab Animatio. Hic ab intellectuali,
        
        
          hic a vitali primario. Hic quoque a primario essentiali. Hic itidem ab Ideali. Qui in Deo
        
        
          habitat, et a Deo patre est derivatus. lgnis igitur, et calor, patris, et ipsius profundi virtus ipsa
        
        
          rerum conditrix omnium est, vivificatrix, servatrix, et perfectrix. Invisibilis sui natura, sed per
        
        
          visibilia lumina per ignem Empyrei cœli, per ignes astrorum ac Solis, et per calorem
        
        
          coelestem, in elementa diffusum, per canales (uti loquitur Zoroaster) usque ad universi
        
        
          centrum propriis quasi vehiculis est devectus, ad vitam omnibus largiendam. Qui quidem
        
        
          calor, et ignis, Deus ille forte est, quem Hermes, Deum ignis et spiritus nuncupavit. Ac
        
        
          forsitan spiritus ille, quem Moses, super aquas ferri dixit: eas nimirum in omnes efformans
        
        
          rerum formas: et per omnia means, omnia fovet, omnia generat, omnia nutrit, omnia