Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 232

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER QUINTUS
DE PRIMARIO CALORE.
Εισὶ πάντα πυρὸς ἑνὸς ἐκγεγαῶτα.
“Sunt omnia igne uno genita.”
Potest id oraculum, duplici, et utroque ambiguo accipi sensu. Nam et pro conditrice universi
causa, quasi opera ignis sint effecta omnia: et pro materiali causa, quali ex eo sint omnia
procreata. Quo eum modo Heraclitus rerum generationi videtur supposuisse. Sed de materiali
agendum postea. Nunc effectorem illum consideremus.
Zoroaster idem, humanæ totius sapientiæ pater, divinitati universæ ignem videtur tribuisse.
Nam et Deum patrem ignem nominat, quando ait:
Εαυτὸν ὁ πατὴρ ἥρπασεν, οὒδ'ἓν ἐῇ.
Δυνάμει νοερᾷ κλείσας, ἴδιον πῦρ.
“Se ipsum pater rapuit, neque in sua
Potentia intellectuali, claudens proprium ignem.”
Pater inquit proprium ignem, non clausit in potentia sua intellectuali, in primo
nempe intellectu, qui ab ipso, uti iam sæpe vidimus, potentia patris, et paterna nominatur. Sed
si hunc suum ignem, pater non clausit, quo eum effudit, aut diffudit? Et in mentem primam,
et in secundam, et in Ideas, et in mentes alias, et in animos, et in corpora omnia usque ad
centrum. Horum testimonia afferamus. De prima quidem mente ita canit.
Οὒ γαρ εἲς ὕλην πῦρ, ἐπέκεινα τὸ πρῶτον.
ἑὴν δύναμιν κατακλείει ἔργοις, ἀλλὰ νόῳ.
“Non enim in materiam, ignem ultraneum primum.
Suam potentiam, includit operibus, sed Menti.”
Pater, inquit, suum ignem primum qui ultra, et trans omnia est, eiusque est
potentia, non includit in materia, eiusque operibus, sed in Mente. Scilicet prima, quæ
potentia patris est vocata. Deinde hunc ipsum ignem, secunda Mens, sibi induit. Ait namque.
Ος ἐκ νόου ἔκθωρε πρῶτος.
Εσσάμενος πῦρ συνδέσμιον, ὂφρα κεράση.
Πηγαίους κρατῆρας, ἐοῦ πυρὸς ἂνθος ἐπισχὼν.
“Qui ex Mente exiliit primus.
Indutus igni ignem vincientem, uti impleat.
Fontanos crateras, sui ignis florem immittens.”
Ut eo igne repleret fontanos crateras, Ideales scilicet unitates et essentias. Hanc
autem secundam Mentem, Hermes, alter sapientiæ pater. Deum ignis et spiritus nuncupaverat.
Sed et multis sacrorum
Bibliorum
locis legere est, Deum, ignem nominari. Sed sufficiat locus
unus Danielis. In quo scripta sunt:
“Thronus eius flamma ignis. Rotæ eius ignis accensus. Fluvius igneus
rapidusque, egrediebatur a facie eius.”
A quo forte loco, si eum legit Orpheus sumpsit.
Σῷ δὲ θρόνῳ πυρόεντι παρασᾶσι πολύμοχθοι. Αγγελοι.
“Tuo throno igneo, astant, laboriosi Angeli”.
Sed et Apollo Delphicus, oraculo quodam suo, a Lactantio adducto, cecinit de Deo.
Εν πυρὶ ναίων.
“In igne habitans.”
Singulæ ergo Trinitatis personæ, et simul omnes non divisim, sunt nomine ignis
appellatæ, et in igne habitare et sedere. Sed et Ideas igneas, Zoroaster facit, cum canit.
1...,222,223,224,225,226,227,228,229,230,231 233,234,235,236,237,238,239,240,241,242,...411
Powered by FlippingBook