Quid igitur nos dicemus? Ex ante demonstratis, sepe numero Aristotelica dogmata, radicitus
evulsimus. Si ea Aven Roicus quispiam non restituat, post hac arida iacebunt, et in
præsens iaceant. Oraculum sane Mosaicum, verissimum putamus. Sed Theologorum
nostratium, tum vetustiorum, tum recentiorum, opinionum varietatibus, et expositionum, ita in
se diffidens, ac disceptum, ut fatuis longe sit ipsum integrum, iudiciis ipsorum, ac sacrosanctæ
Ecclesiæ relinquere decretis. Nobis vero, nostra demonstrata, quæ fidei Catholicæ non
repugnant secutis, satius est ea deducere, quæ, ad mundi universi constitutionem posse
facere videantur. A Deo proculdubio, et ex Deo, iis modis quos ante aperuimus omnia entia
prodiisse, per medias suas unitates, atque ideas, per essentias, per vitas, per Mentes, et per
animas, satis superque est ostensum. Et sicuti illinc, et spacium veniunt, et lumen, et calor; sic
venit etiam inde universalis Fluor. Omnis aqua, humor est. Et non solum tres habet
sibi connatas proprierates, quas escholasticis quidam, ex Aristotele plus æquo sibi amico,
arripuit, perspicuitatem, frigiditatem; et gravitarem habet. Verum propriam ex maxime,
fuxionem. Hæc enim ab aqua est inseparabilis, nisi concrescat, illæ tres non semper aquæ
natura hærent. Omnis enim naturali statu aqua, fluit, non omnis est transpicua. Nulla sui
natura est frigida. Aliqua sui natura est etiam levis. Quod in progressu philosophiæ huius, fiet
suis locis manifestum. Omnis igitur aqua, sui natura fuit, estque fluida. Omnis humor vel aqua
est, vel aqueus. Omnis igitur humor fluidus est. Forte alia quoque resperiantur, in natura,
quæ, neque aqua dici possunt, nec humor, quæ tamen fluunt, et sunt fluida. Generali ergo hoc
nomine utamur, fluoris, ad omnia ea significanda, quæ, vel fluida sunt natura, vel fluunt, seu
aquæ sint, seu humores, seu quid aliud tertium, aut ultra. Fluorem igitur dicimus nos, esse
supra firmamentum, esse sub firmamento. Quæ positio si conprobata fuerit, omnis tolletur,
Theologorum controversia. Id autem ut demonstremus ita primo ponimus. Lumen
primævum fluor est. Nam si actionem fluendi habuit, (quod est ostensum) etiam vires habuit
fluendi. Et si vires, etiam essentiam in fluore habet, seu fluor est. Calor a lumine primævo
progenitas fluor est. Nam si propria actione fluit, etiam viribus fluendi est præditus. Et si
viribus, etiam essentia eius est fluxa, et fluor. Calor enim a suo primo fonte lumine, et
fluxionem, et ut sit calor, habet. At lumen, et calor, Empyreus est mundus, uti proxime
ostendætur. Coelum igitur seu mundus Empyreus fluor erit, et essentia, et viribus, et actione.
Et conversim, si actione, etiam viribus, si viribus, et essentia. Empyreum autem mundum
fluorem esse, inde constat liquido, quod ardeat. Flamma illa blandissima, et suavissima, et
vitalissima. Omni autem flamma, fluit sui natura, et fluida est, et fluor. Quia calore, et lumine
constat primordiali. Æther, si sit cum Empyreo idem, quod mox discutietur, ardet et ipse,
et est fluor. Si sit ab Empyreo diversus, cœlum scilicet, fluor est itidem; calet enim, et
luminosus est. Sidera illa in supremo, ut vocant orbe, et planetæ, quia ignes sunt, (ut
demonstrabimus) et flammæ, fluores sunt. Nihil enim ardorem aut flammam concipit, nisi
fluor sit, quod suis locis, itidem patescet. Planetarum orbes, si orbes sint, ostendemus esse
fluores. Si non sint orbes, ostendemus itidem esse fluores. Lunæ sidus, Fluorem, sed
concretum esse asserimus. Quod palam itidem, faciemus. Si ulla sit, inter elementa, ignis
sphæra, seu sit hypeccauma, fluorem esse necesse est. Superiora hæc, dictatu rationum, ac
demonstrationum, erunt tractanda. Inferiora his, sensibus sunt iam cognita. Nam æra
liquidum, quis non videt esse fluorem? Quæ in ære fiunt, vapores, nebulæ, nubes, nives,
pluviæ, grandines, fluores esse nemo ignorat. Si quis, ignes, in ære, accensos, fluores esse
dubitet cum ad eos philosophando pervenerimus, omnem eximet dubitationem. Iam mare; iam
lacus, stagna, fluminaque, rivos, et fontes quis non videt esse fluores? Semina animalium,
omnium membraque ex seminibus atque humoribus formasa, fluores esse concretos, qui
considerando non assequitur philosophari desinat. Mentemque alio converrat. Plantas omnes
fluore conflari, gigni accrescere, nemo tam bardus fuerit phtlosophus, qui ignoret. Lapides
quoque omnes, et metalla omnia, et quæ recenti voce, dixere mineralia, omnia sunt vel
fluores, vel e fluoribus compacta. Terram ipsam generabilium matrem, florem esse