concretum, suo loco demonstrabimus. Omnia ergo corpora, incorpora, atque corporata entia,
vel fluor sunt, vel e fluore sunt conflata. Universitas ergo rerum, extra Patris profundum
procreata, fluor est. Magna equidem, et seculis omnibus inaudita, sunt quæ pronunciamus.
Sed philosophis, non est satis pronunciare. Est rationibus construendum, et expetimentis,
quantum liceat comprobandum. Sequentibus igitur demonstrationibus, fundamenta prima
iaciamus, vel per se nota, vel nota ex iam demonstratis. Demonstratum autem iam antea
est, omnem cuiusque generis multitudinem, a sua unitate provenire. Quæ assertio, ab
axiomate per se noto, haud multum distat. Unitas autem cuiusque multitudinis. Idea sua est. A
qua omnes multitudinis gradus, ortum habent; et ab ea descendunt, et ad eam
ascendunt, iterum. Quod exemplis, luminis, et cognitionis, et natura iam ostendimus. Id ipsum
dicimus de fluore hoc primævo. Fluores enim, qui sub terra, vel sunt a principio, vel in
dies generantur, non sunt omnium fluorum primi. Sed postremi. Ante eos, et causa illorum
est, fluor aqueus. Huius causa fluor æreus. Huius item causa est fluor æthereus. Huius item
cœlestis fluor. Huius fluor Empyreus. Et huius fluor, caloris. Huiusque fluor luminis. Huius
tandem prima ac proxima causa est fluoris idea, atque unitas. Ab idea igitur sua, fluor hic
apparuit primo, et ab ea inter rerum primordia est enatus. Ita, ut, si eo universitas caruisset,
nulla fuisset extra Patris profundum rerum universitas. Corpora namque omnia, necessario,
aut liquida sunt, aut sunt solida, aut inter hæc duo sunt media. Si liquida sunt, fluida quoque
necessario sunt. De Principibus mundi partibus, duobus, sensus ipse pandit. Aqua, et ære.
Solidam quoque esse terram, restatur idem. De medii status corporibus multa mista, nullum
corum quæ dicta et credita sunt simplicia, videntur numerari posse. Si ignis sphæralis ullus
sub Luna, supraque ærem sit, is liquidus erit neccessario. Coelestes vero orbes nullo sensus
testimonio, vel solidos, vel medios, vel esse liquidas affirmare possumus. Rationes ergo suis
locis erunt exquirendæ. Prisci poetæ Orpheus, et Homerus, solidum cœlum sunt arbitrati,
quando ipsum χάλκεον æreum, ferreumque cognominarunt. Nos est contra, liquidum esse
arbitramur. Sed quæstionis huius determinatio pendet est multis, quæ prius sunt quantum fieri
possit, ad veritatem cognoscenda, quæ Astronomorum, atque Philosophorum mentibus, ita
occalluerunt, atque obduruerunt, ut magnis rationum machinis vix, non dico expugnari, sed
oppugnari queant. Sed prius, quam præ manibus habemus rem propositam, de fluore primævo
expediamus. A primigenia sua unitate atque idea necesse est fluorem hunc primo fluxisse, ad
corporum productionem omnium faciendam. Conditor quidem universorum Deus, verbo
tantum suo effecit omnia. In quo verbo, rerum omnium uti est ostensum, sunt ideæ. Sed rerum
ordo postulat, ut alia sit anterior natura, alia sit natura posterior. Corpora ab idea corporis
veniunt, et a corporum vita, et a corporum Mente, et a corporum animis. Sed e qua nam re
corpora constare debuerunt? Ex qua nimirum constari potuerunt. Eam incorpoream, penitus
est, non fuit, necesse. Et corporea penitus, non potuit esse. Fuisset enim corpus, antequam
fuisset. Mediam ergo inter utrumque esse fuit necessarium, corpoream, scilicet et
incorpoream. Ex trina igitur, spacii dimensione, primo esse, fuit necesse. Omne enim corpus
tria habet spacia, longum, latum, et profundum. At tria hæc spacia, vel vacua fuere, vel fuere
plena. Si vacua fuere, ab initio, et non sunt re alia, quam spacio repleta, quam se ipsis scilicet,
corpus naturale, esse non potuerunt. Naturale autem corpus, Physicorum præstantissimi
deffiniere, quod præter trinam dimensionem, haberet etiam anterisin;
renitentiam, resistentiamque, et antitypiam, quæ tactui, aut non cederet, aut cedendo
repugnaret; aut repugnando, non repugnaret tandem. At hanc quod faceret, lumen
primigenium spacio ingenitum esse non potuit. Nulli enim rei resistit, cedit omnibus. Quid
vero calor ab eo vectus? Neque hic ullam in rem, ullam habet renitentiam. Plenior ergo res,
necessaria fuit, quæ tria illa spacia corporis repleret et suo esse renitentiam daret aliquam.
Eaque talis, ut posset tum longitudinem, tum latitudinem, tum etiam profunditatem
corporis subire, seque ipsa omnes illas replere. At subire, nulla poterat, nisi quæ in omnes eas
distantias sese posset insinuare. Insinuare aut sese in omnes, nulla poterat, nisi quæ in omnes