Διὰ τοῦ κέντρου τῆς γῆς, καὶ πέμπλον μέσον ἄλλον.
Πυρίοχον, ἔνθα κάτεισι μέχρι ὑλαίων ὀχετῶν.
Ζωηφόριον πῦρ.
“Desuper penetrans, ad oppositum.
Per centrum terrame, et quintum medium alium.
Igneum, ubi descendit usque ad materiales canales.
Vivifer ignis.”
At et Solem, et astra ignes facit:
Επηξε δὲ πολοὺ ὅμιλον ἀστέρων ἀπλανῶν.
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγκάσας.
“Compegit multum coelum astrorum inerrantium.
Ignem ad ignem cogens”.
De Sole vero:
Εξ αὐτοὺς ὑπέστησεν, ἕβδομον ἡ ελίου.
Μεσεμβολήσας πῦρ.
“Sex eos constituit. Septimum Solis
In medio iecit ignem.”
De quo iterum:
Πῦρ πυρὸς ἐξοχέτευμα, και πυρὸς ταμίας.
“Ignis, ab igne derivatio, et ignis dispensator.”
Animæ quoque nostræ ignem dedit:
Πάνθοτεν ἁπλάστω ψυχῇ πυρὸς ἡνία τεῖνον.
“Undecunque non ficta anima, ignis habenas tende.”
Ignis ergo hic supernus, a patre Deo, per suum profundum primo protensus:
deinde extra profundum per omnes rerum gradus, incorporeos et corporeos, usque ad mundi
omnes cavitates et usque ad centrum terrame cum extendit. Sed quid sibi vult hic ignis? An
forte, lumen illud quod anteriore libro a Deo prodire demonstravimus; hic idem ignis est,
quem modo persecuti sumus? Omnis enim ignis in se lucidus est, et de se lumen emittit. Et
omnis lux, calida est; et omne lumen calet. Ita ut vere videatur dici posse, ignem hunc nihil
esse aliud, quam lucem. Et hæc quatuor eandem esse rem, ignem et calorem, et lucem, et
lumen. Ratione quidem inter se distincta, subiecto vero idem esse omnia. Itaque ubicunque
lux est, ibi et lumen est, ibi et ignis est, ibi et calor est, et ubi eorum unum est, ibi sunt et
reliqua. Sed eorum, duo videntur in se consistere, lux, et ignis: duo vero alia, extra ea prodire,
lumen, et calor. Et sicuti illa duo, semper sunt sibi iuncta, ita hæc duo, nunquam a se invicem
disiunguntur. Neque vero duo hæc, ab illis duobus, aut divelluntur umquam, aut avvelluntur.
Neque duo hæc, illa duo non producere, possunt. Neque enim lux, de se lumen non
emittere potest. Neque ignis non emittere de se, calorem potest. Neque lux calida, non esse,
potest. Neque ignis, non esse lucidus. Sed cur ignis, et lux, sunt a Zoroastre, ab Hermete, a
Prophetis, a Sanctis viris, Deo tributi? Philosophicam rationem aliquam, si possimus
adhibeamus. Inter corporeas res, igne nihil efficacius. Calore nil vitalius. Luce nihil
evidentius. Lumine nil blandius, nil iucundius. Et quidem ignis est, calor corpulentus. Calor,
ignis fere incorporeus. Idem sunt quoque ignis, et lux. Ignis est lux calida. Lux est valor
lucidus. Per calorem entia generantur, et vivunt, et constant, et augescunt, et conservantur, et
generant, et perficiuntur. Per lucem vero, et lumen, et cognoscuntur; et cognoscunt. Et iis
oblectantur, et libentissime fruuntur. Quoniam igitur, lux, et ignis, et horum proles, calor, et
lumen, corporearum rerum sunt præstantissimæ, humana mens non habuit illustriora nomina,
quibus, Dei aliquam notitiam, vel ipsa susciperet, vel aliis præberet. Vel maiore Deum
honore in sermone afficeret, quam his nominibus. Ignis præsertim. Qui est per se, et in se
lucet, et extra se lumen spargit, et calore vitali omnia replet. Deus namque sui natura, et
supereminentia, tam alte positus est, ut omnes nostras cogitationes, et mentis conceptiones