Conditoris non expediit vacuum remanere. Repleri ergo spacium debuit. At qua nam re?
Rerum universitate ea, quæ in uno, latens fuerat ante. Bonitas enim Conditoris, sterilis esse,
neque potuit, neque debuit, neque voluit. Spacium igitur, rebus omnibus fuit replendum. At
qua nam prima re, a se aliena? Ea proculdubio, quam ante alias omnes spacium in se potuit
recipere. Et quæ ante alias omnes, spacio se se potuit indere. Maxime autem omnium, spacio
indi potuit, quæ maxime omnium ei cognata esset. Ita enim rerum Naturæ est comparatum
universa, ut quæ sunt inter se cognata, se se facile amplectautur. Affines se se
foveant. Similes, se se consectentur. Atque inde fit, uti hæ omnium facillime simul
conveniant, atque coniungantur. Diversæ vero, sese avversentur. Contrariæ se se fugiant,
fugentque. Ergo res, quæ omnium maxime affinis, similisque spacio fuit, ante alias omnes,
inde usque a rerum initio, ei se se indidit, eique se se insinuavit. Cumque spacio similis esset,
nihil in spacio, ei potuit resistere. Per universum ergo spacium eam necesse fuit effundi
illudque replere universum. Ei autem rei, affinitas cum spacio, in his quæ sequuntur
intercessit. Nimirum, quod et ipsa, sicuti spacium, esset simplicissima. Quod uti spacium in
immensum extendi posset. Quod uti spacium, posset per universa fundi. Quod uti spacium per
universa penetrare posset. Eaque universa, uti spacium implere. Nulli rei, sicuti spacium,
posset resistere. Omnibus uti spacium cederet. Ab omnibus uti spacium posset penetrari. Ab
omnibusque sicuti spacium permeari. Denique uti spacium, et corpus esset, et incorporea.
Talem autem rem, in tota universitate, nullam omnino aliam, præter unam, cæteris
vetustissimam existere putamus. Eamque rerum omnium euidentissimam. Rerum omnium
pulcherrimam, Rerum omnium suavissimam, Rerum omnium optatissimam, Rerum omnium
efficacissimam, Rerum omnium maxime admirandam: Lumen scilicet ipsum primigenium.
Quod ubicumque inter corpora sit, primæ, ac summæ bonitatis, summa ac prima est imago.
Summæ ac primæ pulchritudinis, summa est imago. Summæ ac primæ sapientiæ summa et
prima est imago. Summæ potentiæ, summa est imago. Summæ beatitudinis, summa est
imago. Quid enim, et debuit, Summa bonitas, post spacium, quod entibus omnibus locum
daret producere secundum quam id, in quo primo, iucunde habiterent, et incorpora entia,
et corpora omnia? Quando, et summa bonitas, lumen inaccessibile habitare non
dedignatur. Quid enim res, universitas rerum ipsa habitet potius in tenebris? Re molesta,
horribili, miserrima. Et cur Deus, rebus est se procreatis, tenebras aut offundat, aut
circumfundat? Et si tenebræ in eo non sunt ullæ, quo modo tenebras, quas non habet, rebus
omnibus circumfundat? Atque hic luminis huius in infinitum fusi, primus finis, esto.
Secundus vero, quia lumen hoc est illa Dionysii πηγαῖα ἀκτίς, fontanus radius. Et Philonis ille
supercoelestis aster, fons sensibilium, uti vidimus astrorum. Quam Panaugiam vocavit. A qua
affirmat, et Solem et Lunam, et alios Planetas, et inerrantia sydera, quantum quisque potest,
sibi convenientes hauriunt fulgores. Quam etiam ἡλίου παράδειγμα Solis exemplar
nuncupavit. Totum autem hoc Philonis dogma, non aliud infert, quam lumen hoc
primigenium, esse veluti materiam, ex qua Sol et ipse, et cætera sydera omnia, cæteræque
omnes luces, sint conflitutæ. Quam sententiam textui Mosis primo, applicando, præcipui
nostrorum Theologorum, Basilius, Nazianzenus, Theodoretus, et Augustinus, videntur
comprobasse, quamvis alii in diversa abierint. In qua quæstione, si quicquam ad fidem
pertinet, Ecclesia decretis standum. At quidem alii, qui sine Aristotelismo philosophi esse non
audent: obiicient nobis. Quo modo lumen, in spacio adhuc vacuo consistit? Aut consistere
potest? Omnium facillime. Non enim eget corpore, quo vel fulciatur, vel vehatur. Aut quod
ipsum fulciat, aut vehat. Lumen enim non est accidens quod Peripatus, et credit, et contendit.
Sed est actus a luce quidem fonte suo prodiens, non tamen ab eo discedens. Continue inde
manans, sed per se, et in se existens. Non enim prima lux, primi luminis productrix lumine,
producto, lumen desiit producere. Quando nec ipsa, productione illa exinanitur, nec esse
desinit. Sed dum ipsa est, ab ipsa lumen prodit, et in se quoque consistit: neque in nihilum
evanescit: in quod res evanescit nulla. Est ergo lumen primum, primæ lucis actus, ab illa