 
          videtur posse. Neque igitur in spacium, a quo, et non proxime, et in quo essentiam habet. In
        
        
          quam igitur rem aget, si ibi, præter calorem, lumen, et spacium alia est nulla? Necessum igitur
        
        
          fuit, aliud quid; in spacio, et in lumine esse quod caloris actionem suscipere posset, et ab ea
        
        
          aliquid pati. Id autem tale, necesse est esse, ut per spacium fundi possit. Per totum ne
        
        
          spacium, an per eius partem aliquam? Si partem dicamus, quantitas et magnitudo eius partis
        
        
          erit assignanda. Et causa etiam afferenda, cur non per totum fundi queat. Idque necesse sit, vel
        
        
          virium suarum debilitate accidere. Vel obstaculo, vel Conditoris voluntate. At Conditoris
        
        
          summa bonitas, cur per totum fundi nolit? Cum ei maior gloria inde sequatur, quam si per
        
        
          partem dicatur fundi? Spacii quoque obice non impeditur, eius effusio, cum in eo adhuc nil
        
        
          fuerit, quam lumen et calor, nullis obsistendi prædita viribus. Hæc res, si natura sua, fusilis
        
        
          et ipsa sit, ut lumen, ut calor, cur se ipsam dicetur impedire, ne fundatur? Et dum aliud possit
        
        
          nihil, quam fundi, quomodo dicetur, non posse fundi? Fundetur ergo quocumque locorum per
        
        
          spacium, per lumen, per calorem, quousque impediatur. At ab hisce tribus, nullibi impeditur,
        
        
          neque a bonitate Conditoris, neque a se ipsa. Per tota ergo triailla fusionem faciet. Perque illa
        
        
          tota infinita, fusionem infinitam, nullis terminis, aut propriis, aut alienis terminatam. Sed quid
        
        
          hoc tandem est? Sonat enigmaticum. Sequenti igitur libello erit aperiendum.
        
        
          
            Finis Libri Quinti Pancosmiæ
          
        
        
          .
        
        
          ANNOTATIO R. P. M. IACOBI DE LUGO.
        
        
          
            1 Cum dicit in hoc libro, pater non clausit ignem in potentia sua intellectuali, id est in filio,
          
        
        
          
            dicimus quod clausit et non clausit. Clausit quidem in filio ignem essentialem et increatum, id
          
        
        
          
            est illuminet quem habet in se generando illum: non clausit quia simul cum ipso filio et spiritu
          
        
        
          
            sancto, quem vocat mentem, eum effudit et diffudit in creatas res creando illas.
          
        
        
          
            2 Nominat profundum paternum compluries hic, et præcedente libro, necnon et in aliis suis
          
        
        
          
            scriptis cum inquit ibi, extra paternum profundum, spacium fuisse necessario productum, hic
          
        
        
          
            cum ait, ignem procreatorem, et rerum generatorem in suum profundum prius sparsu, et
          
        
        
          
            recte, quoniam divinam essentiam, et quicquid habet pater, totum infudit in filio generando
          
        
        
          
            ipsum, quare per profundum paternum intelligitur filius in divinis, ideo in
          
        
        
          Evangelio
        
        
          
            Luce
          
        
        
          
            ipse Christus sibi vindicavit, omnia sibi tradita fuisse a patre. Pater enim generando filium
          
        
        
          
            communicavit illi essentiam suam, et dedit illi naturam divinam, et cum natura divina tradidit
          
        
        
          
            ei omnipotentiam, et quicquid Dei est, absque aliqua transmigratione.
          
        
        
          
            3 Theologi tamen non admittendum cum profundum paternum scilicet filium, necessario
          
        
        
          
            fuisse productum spacium in universo, quoniam negant Deum agere de necessitate naturæ.
          
        
        
          
            Sed quemadmodum (ut ait Divus Thomas) se habet artifex per suam artem et voluntatem ad
          
        
        
          
            artificiata, ita Deus per scientiam et suam voluntatem se habuit ad creata. Possumus tamen
          
        
        
          
            dicere, Deum produxisse necessario conditionaliter, id est supposita determinatione
          
        
        
          
            voluntatis divinæ, necessario agit ad extra. Verbi gratia si intelligamus Deum, esse ignem
          
        
        
          
            perficientem, magis deseruit nostro proposito et materiæ de qua tractamus, cum in scripturis
          
        
        
          
            consumpti accipiatur etiam pro perfectione iuxta illud Pauli ad Hebræos. Aspicientes in
          
        
        
          
            consumatorem Iesum, idest perficientem.