flueret, omnesque influeret. Fluore ergo opus corpora habuerunt, ut præter trinam
dimensionem renitentiam aliquam acquirerent; et naturalia ob hanc evaderent. Qui quidem
fluor ita esset in se dispositus, ut et densari, et rarescere. Et in se cogi posset, et concrescere,
et iterum in fluorem fundi. Ex eoque summus Conditor, omnium generum corpora formari
posse voluit. Uti mundum hunc finitum, et infinitum, omnibus ornatum ornamentis
conspiceremus. Concludendum igitur, fluorem primæuum, quantum esse corporum
omnium principium, atque intrinsecus omnibus inesse, veluti elementum. Totam hanc
disputationem de primævis quatuor corporum, vel principiis, vel elementis, in hunc modum
concludamus corpora omnia, quæ vel ratio, vel sensus nobis ostendunt: quatuor hisce,
intrinsecis constant. Spacio, lumine, calore, fluore. Spacio quidem quia non nisi spacio
confiunt, neque sine spaciis tribus illis, vel ab initio constiterunt, vel modo, aut fieri, aut
constitui, aut consistere possunt. Omnia autem naturalia corpora, antitypia aliqua debent esse
prædita, si naturalia sunt vocanda. Antitypiam autem hanc a fluore necessario habent. Non
enim a lumine, neque a calore. Duo
vero hæc, quid corporibus præstant? Quidue in corpora operantur? Lumen quidem caloris est
vehiculum. Calor vero corporibus, et constitutionem præbet, et essentiam conficit, et vires
indit, et actiones tum in se agitat, tum extra se egerit, et vitam propriam exercet. Sine enim
calore, corpus naturale non fieret; Neque fluor flueret, neque fluor in se densaretur, neque in
se vel cogeretur, vel concresceret, neque rursus funderetur. Neque corpus ullum, aut solidum,
aut liquidum, sine calore, aut factum est unquam, aut fieri potuit, aut potest. Ubicumque
igitur est fluor, ibi etiam est calor. Ubi calor, ibi a lumine est vectus; et hæc omnia in spacio
concurrunt; et in omnibus corporibus, ita sunt, ut sine eis omnibus, nullum corpus, aut,
ab initio rerum constitit; aut nunc constare potest, aut in posterum gigni, aut consistere
est possibile. Merito igitur, quatuor hæc, primæva sunt, corporum omnium intrinseca
principia, et elementa.
Finis Sexti libri Pancosmiæ.
ANNOTATIO R. P. M. IACOBI DE LUGO.
Decepti sunt, nonnulli antiqui philosophi opinantes gradatim a Deo processisse res creatas, si
ab eo processerit prima creatura, quæ induxit aliam et sic inde usque ad creaturam
corpoream. Ait enim, in hoc libro sumam faciens dictorum in aliis sui libris. A Deo procul
dubio, et a Deo iis modis quos ante aperuimus omnia entia prodierunt per medias suas
unitates atque ideas, per essentias, per vitas, per mentes, et per animos satis superque
ostensum est, quod falsum est, cum omnia immediate producta sint in prima rerum
productione? Ut bene Moises in primo capite libri
Genesis
enarravit. Universa enim et
incorpora et corpora proxime sunt a Deo creata: Qui fecit cœlum, et terram, mare, et omnia
que in eis, ait psalmus.