contra Anaxagoram disputat. Nam infinitus mundus, qualem nos esse asserimus, cum locum
alium nullum habere queat, nemo sanæ mentis dubitare potest, eum necessario in se ipso
consistere, et non in alio ullo se maiore, aut minore. Hæc, ex aliena, tum ex communi quoque
philosophia, manifesto demonstrant mundanæ molis infinitudinem. Nos vero ex nostra,
quid adducemus ad rem eandem confirmandam? Sequentia. Deus universi Conditor, et
hyparxi sua, et potentia infinitus est ostensus. Infinitus quoque bonitate. Talis cum sit, cur in
mundo producendo, dicendus est fuisse, aut finite bonus, aut finite potens? Quis enim eius
bonitatem finiit? Quis potentiæ eius finitum terminum posuit? Vel alius ipso superior, vel par,
vel inferior. Vel ipse met, suas vires finire voluit, aut casu finiit. Et bonitati limitem imposuit.
At nemo superior, nemo par, est iam demonstratum. Inferiorem, in eum nihil posse, itidem est
demonstratum. Ipse met ergo limites suæ potentiæ, suæ bonitati, suæque gloriæ imposuisse
erit dicendus? Minime. Si limitem potentiæ imposuit, ex infinita, finitam fecit. Si finitam,
terminis finitam. Internis ne, an externis? Quibus externis, si extra ipsum nihil? Quibus
internis, si in ipso sunt omnia? Et cur potius hoc, pro termino statuit quam illud? Ac ex
omnibus internis quisnam hic terminus fuit? Si dicatur potentia iam eam diminuit, et si hanc
diminuit, hyparxim etiam suam diminuit. At hoc vel suspicati, omnium est nefandissimum. Si
dicatur terminus fuisse voluntatis, quia sic voluerit. Dicemus nos, voluntatem, non sine
bonitate esse. Neque ipsum quicquam velle nisi bonum. Bonitas autem eius est infinita, neque
ullis terminis coarctatur. Voluntas quoque in bono erit infinita. Cur igitur hæ in mundo
creando, non integræ se se dederunt in opus? Sed sponte sua se se minuerunt, et de infinitis,
factæ sunt finitæ? An quia finitum perfectius sit infinito? An quia ex finito, maior eis gloria
erat secutura? At neque finitum infinito est perfectius. Et maior eis gloria futura erat, ex toto
quam ex parte. Ex universo, quam ex universi portione una. Ex omnibus, quam ex
quibusdam. Ex utroque infinito, atque finito, quam ex altero, finito tantum, minusque
præstanti. Bonitas ergo infinita, et eius comes voluntas utrumque potius infinitum, et finitum
mundum, et producere voluerunt, et produxerunt. Nam quo modo, infinitæ vires, in finitam
actionem exire debeant, ne imaginatu quidem videtur esse possibile. Non per se, suique
natura, non bonitate, non voluntate. Neque etiam alio vel cogente, vel impediente. Quis enim
plus possit, potentia infinita? Omnipotentia? Infinitarum ergo virium, bonitatis,
voluntatis, actionem quoque in creando mundo infinitam fuisse est necesse. Actio vero
infinita sibi correspondentem parturiit effectum. Suique imaginem. Ostensum namque,
plusquam millies iam est, omnem effectum, similitudinem suæ causæ secum ferre. Si id omni
causa est datum, cur primissimæ omnium causæ, et causarum omnium causæ, id denegetur?
Finitudo effectus, finitudinem arguit actionis. Actionis finitudo, virium, et potentiæ arguit
finitudinem. Potentiæ vero finitudo hyparxeos quoque finitudinem convincit. At in prima
causa hæc admittere, et nefarium est, et contra toties demonstrata. Contrarium ergo est
concludendum. In infinita hyparxi, infinitam esse potentiam. Hanc, infinitam edere
actionem. Hanc quoque sibi correspondentem producere effectum, est necesse. Infinitum
nimirum. Præsertim, cum in eo, finitum comprehendatur. Et qui illud produxerit; produxerit
hunc quoque. At non vice versa, qui finitum procrearit, infinitum quoque procreare
poterit. Summa ergo potentia, summa bonitas, summa voluntas, ad summam Dei gloriam,
ad summæ suæ hyparxeos, summum testimonium, infinitum creavit mundum, ut in eo
finitus quoque mundus comprehenderetur. Hæc ex primariis nostræ philosophiæ
fundamentis, necessario sequuntur. At, et ex secundis in Pancosmia demonstratis hactenus,
eadem sequentur. Nam si mundum, seu universum id appellamus, quod omnia continet,
mundus procul dubio erit infinitus propria mole sua. Nam spacium, omnia continere, et
incorpora, et corpora, et corporea est iam a nobis demonstratum. Si ergo spacium continet
omnia, et mundus itidem continet omnia, mundus, et spacium, eadem res erunt, quo ad
capacitatem rerum, et ad locum. At spacium, hac ipsa capacitate, ac loco est infinitum.
Mundus ergo his conditionibus erit infinitus. iterum. Si mundus est rerum omnium ornatus,