et fulgoribus longe diversis, quæ eius faciem non totam faceret similarem, sed varietatibus
plurimis dissimilarem. Quæ res eadem fecit, ut suum secundum ætherem, in quo non nisi sex
sydera, conspiciebat, a primo illo distingueret. Sicuti tertium a secundo, quia in hoc sex, in
illo unum tantum sidus, idque ab aliis omnibus opacitate, nitoreque potius quam splendore
longe diversum. Ratio namque, ex tali sensu eruta, persuadere videtur, uti quæ partis unius
natura ferret, alia non ferret, ex essentia diversa, diversitatem ferret effectuum. Non aliter ac
terra, quæ ferat alia quam aqua. Et hæc alia quam ær, testimonio est, tria hæc corpora
differentium esse substantiarum. Esto hæc fuerit, satis ut videtur, valida Zoroastri ratio. At
non minus valida, hæc est alia, confinia terræ, et aquæ, et æris, sunt satis diversitate, densitatis
et raritatis evidentia. Inter ætheres confinia duo; interque primum Empyreum nullla apparent.
At forte respondeat ipse. Ær a Peripato, a Stoicis, in tres regiones, eadem analogia est
dispertitus. Quoniam infima, pruinas, et rores generat. Media res ab his diversas, nubes,
pluvias, similiaque. Supera vero, ignes et cometas gignit. Atque ita, non essentia, sed
effectibus in oris genitis esse differentes. Neque ob id confiniis, aut suismet, aut alterius
naturæ inter eas interpositos, disterminantur. Sed unum est corpus, totus ær, continuatum,
nullis aut suis, aut alienis terminis interruptum. Ita esse de æthere, totum, unicum esse corpus,
nullis aut cognatis, aut alienis interstitiis dispertitum, sed regionibus tantum, supera, media,
inferaque, et stellarum tum numero, tum fulgoribus, tum etiam motibus, cogitatione tantum
nostra, non natura sua esse divisum. Sed reclamabunt hic Astronomi omnes, et omnes insimul
philosophi. Cœlum quidem unius, simplicisque esse naturæ, sed esse in eiusdem naturæ orbes
plures, ac forte plurimos distinctum. Quibus haud procul hinc occurremus, si prius
discusserimus, utrum æther, seu cœlum, corpus simplex sit; an compositum. Simplex esse
dixere omnes, eo quod esset incorruptibile. An vero compositum esset, fatigavit neminem.
Nos vero ita dicimus. Si cœlum corpus simplex est, vel totum simplex est, vel partibus
plerisque vel partibus multis, vel una. Si una tantum simplex sit, simplex dici absolute,
minime poterit. Tantumdem erit, si vel multis, vel pluribus dicatur esse simplex. Utrum igitur
totum simplex revera dici potest? Si cœlum simplex sit una tantum res quoque est. Si una res
est, si-milaris tota sibi est. Si similaris tota sibi est, unam tantum ostendit faciem, et
dissimilaris nequaquam est, at cœlum unam ostentare faciem non videtur, tot stellarum
varietate distinctum. Non est ergo similare. Non est ergo res una. Non est ergo res simplex. Si
simplex non est, compositum est ex pluribus, tot nimirum, quot in eo facies apparent. Aut
etiam pluribus, quæ præ distantia a nobis nimia non apparent. Ruit ergo hic tota priscorum
philosophia de cœli simplicitate. Cœlum igitur, compositum corpus est. Quam
compositionem. Orpheus indicavit quando, Aplanem terram appellavit, Saturnum aquam;
Iovem, ærem. Martem ignem, et viceversa Solem nuncupavit ignem, Venerem, dixit ærem.
Mercurium aquam. Et Lunam iterum terram. Sed hæc poetico forte, ac mystico sensu aliquo;
aut ob stellarum quemdam præcipue similem colorem. Sed stellæ nondum constat, an cœli
partes sint essentiales. An corpora diversæ a cœlo naturæ, in cœlo habitantia. Quam rem
sequens disputatio expendet. Modo de cœlesti corpore toto, contemplatio est instituta. De quo
Platonicorum pars nobilior, Iamblichus, Syrianus, Proclus aiunt, elementalium qualitatum,
summitates, cœlo inesse purissimas. Igneum tamen a prædominio esse cœlum. Plotinus vero,
non esse aliud, quam ignem. Hic Chaldæos, illi Orpheum, ni fallimur, secuti Aristoteles
elementorum qualitates et essentias omnes cœlo ademit. Non alia de causa, quam quod,
incorruptibile esset, et toto, et partibus, et in circulum moveretur. Elementa vero, moverentur
in rectum et partibus saltem esse corruptibilia. Sed utroque fundamento est falsus.
Demonstratum enim iam nobis est, si partibus elementa corrumpuntur, etiam toto
corrumpi. Non moveri autem in rectum, nisi sine præter naturam disposita, suis locis
demonstrabitur. Sed quantumvis susceperit laborem, quo qualitates Elementales de cœlo
detraheret, frustra suscepit. Mollitiem namque et duritiem non solum ei reliquit, sed etiam
labore alio non minore, construxit. Hoc ipsum demonstremus. Tactu quidem, qui molliciei, et