quoque mollior erit aqua. Hoc primum monstrum. Alterum quod ignis, in Peripato sic
cessimus, sit etiam humidus, quia mollis. Mollities enim ab humido est. Tertium, terra
ambitur ab aqua, ergo ab ea in rotundum agitur, ergo terra mollior quam aqua. Si vero
adversis gradibus ascendamus. Aqua est rotunda ergo et ær eam ambiens. Ær rotundus est,
ergo, et ignis ambiens. Ignis rotundus, ergo et Lunæ orbis ambiens, ergo et orbes superiores
usque ad supremum. Hic contraria omnia eveniunt. Nam inferiora, quæ prius molliora fuerant
duriora sunt effecta. Ad quorum duritiem superiora sunt conformata. Et orbis extimus
omnium ante durissimus, mollissimus evasit. Quia Saturni orbi duriori circumfusus, ad eius
figuram conformatur. Et Lunæ orbis mollissimus, prius, durissimus sit effectus, quia
superiorem circa se molliorem in rotunditatem sua duritia conformavit. Inconstantiam hanc in
eodem subiecto, Peripati cavillis, ac salvationibus relinquamus. Illud teneamus, Aristotelem
qui e cœlo omnes voluit qualitates detrudere, mollitudinem, et duritiem, non potuit extrudere.
Sed mollitudo, humoris est filia, sicuti durities siccitatis. Ergo in cœlo, præter mollitiem, et
duritiem, et humor est, et siccitas. Atque hæc elementalia. Nulla enim in tua philosophia alia
sunt, aut humiditas, aut siccitas, aut durities, aut mollitudo, quam eæ quæ in elementis primo
sunt, et ab his, in rebus mistis. Ergo cœlum non est quinta ulla ab elementis essentia. Quam
tantopere studuit adstruere.
Verum nos ex nostris principiis, quid cœlum sit ad finem deducamus. Fuerunt autem
nobis corporum omnium principia intrinseca, quæ corpora omnia constituerent, et ex quibus
omnia constarent, et in quæ, (si quando resolvantur) resolverentur. Quatuor illa simplicissima.
Spacium, lumen, comes luminis calor, blandissimus vitalissimusque. Et fluor liquidissimus.
Ex quo, et in quo, tamquam ex materia, et in materia, corpora omnia deinceps antitypa,
et renitentia, in spacio, ut in loco, lumine, et calore effectoribus, formarentur. Horum autem
corporum, primum ostendimus fuisse Empyreum mundum ad extera infinitum, ad intera
finitum. Qui in fluore, et ex fluore, calore, et lumine indicibili suavitate, et blandore arderet.
Et prima esset, flammarum corporearum veluti incorporea. Quæ ni se lucem, non daret. Et est
se lumen tenuissimum emitteret. Ideoque esset invisibilis. Intra quam alius esset æther utraque
ex parte finitus. Qui non totus quantus est arderet, sed totus quantus est, partibus arderet
discretis, et numero innumero distinctis, iis videlicet, quas mortales, stellas, et astra, et sidera
appellaverunt. Nam si in Empyreo continuatus est ardor ille primus, et continuo discreta
quantitas est opposita, vi naturæ hanc quoque ardorem de se dare oportuit discretum, flammis
quidem ingentibus, sed innumeris. Nam continuo infinito ad extimam partem, ardente
Empyreo. Constructo, decuit, ad partem quoque intimam, discretum, finitum quidem, sed
pene infinitum supremum condere conditorem. Sidera ergo numero forte infinita, in fluore, an
densiore, an rariore, nondum notum, calore, et lumine accendit, visui pleraque subiecta
humano, ut hac quoque ratione, contrario uno a conditore posito invisibili nempe Empyrei
ardere, alter visibilis cerneretur ardor. Et quod mens nostra in numero accretione infinito,
ariolatur, alicubi actu pene reperiretur, inter corporea. Et sicuti in Empyreo toto, ad extera
spacio infinito fluor extensus, et ei cœxtensus tenuissime erat. In æthere idem fluor,
conglobatus esset in partes immensas, et innumeras. Qui sicuti in Empyreo raritate,
et tenuitate caleret blandius, et arderet lenius, sic in æthere, coactione sui, caleret acutius, et
arderet vehementius. Et visilis flamma fieret, qua in Empyreo permanet invisilis, sed
Astronomi, audacia quadam sua, infinitas fere stellas, in certum numerum redigere sunt
conati. Sex enim magnitudinum observatas, non plures quam MXXII esse, ausi
sunt pronunciare. Sed quas vel ob parvitatem, vel ob distantiam a nobis nimiam, cum
numerare non possent, prope infinitas esse proferre timuerunt. Nam sereno ære, hieme
concreta, nocteque concubia, ad omnes quidem ætheris partes, sed præcipue ad
Septemtriones, infinito numero auctas, minutissimasque visus conspicit non lippus. Quam
rem per se manifestam, ne suas MXXII stellas, numero crevisse concederent, Astronomi
somniarunt, frequentiore numeratarum eo tempore micatione, visum allucinati cum