Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 265

Ideo oportet existimare, astrorum quoque actionem esse talem, qualis est animalium et
stirpium.
Actionem autem animalium, nemo nescit esse incessum liberum. Sed ut est varia
huius viri philosophia, addidit actionem stirpium: quæ fixæ in solo manent. Ita ut videatur,
uno eodemque dicterio, stellis motum liberum et dedisse, et ademisse. Stirpes enim
actionem nullam habent, præterquam vivendi, sese nutriendi, et sibi simile generandi, ut et
animalia, quæ præter hæc, et sensum, et progrediendi motum habent. Sed vivere quidem
astris, etiam nos tribuimus. An vero eis, nutritionem, et similis generationem concedat
ipseviderit. Quæ tamen astra eadem longa ante disputatione statuerat.
Λείπεται τοὺς μὲν κύκλους κινεῖσθαι τὰ δ'ἂστρα ἡρεμεῖν, καὶ ἀναδεδεμένα τοἷς κύκλοις
φέρεσθαι.
Relinquitur, orbes quidem moveri. Astra vero quiescere, et alligata orbibus ferri.
Sed rationes eius paulo post discutiemus. Nunc historiam apparentiarum τῶν
φαινομένων prosequamur. Hermes vero si loca omnia in quibus hac de re loquitur, in unum
conferantur, non plus affirmabit, quam negabit, stellas esse cœlo infixas. Non possumus
ergo, vetustissimis sapientiæ patribus, dogma hoc Astronomorum adscribere. Qui id, vel
non docuerunt, vel in dubio reliquerunt. Sed Astronomorum, proprium est hoc
inventum. Quod, quibus rationibus excogitarint pergamus summatim reddere manifestum. Ex
apparentia hac una, quod stellæ, quas in octavo orbe dicunt esse, semper in eadem inter se
appareant distantia, eas illi orbi fixas esse statuerunt. Non enim eandem servare posse
credunt, si per se moverentur. Apparentiarum secunda visitur, quod stellæ omnes ab oriente
per meridiem in Occidentem ferri videantur. Ergo inquiunt stellæ omnes quæ nobis oriuntur,
et occidunt, infixæ sunt cœlo. Et ad eius moventur motum, tamquam clauus ad motum rote,
vel nodus ad motum tabulæ. Huic apparenti experimento rationem addunt. Quia si stellæ per
se moverentur, non essent semper in eadem distantia, et ordine, et situ inter se, neque uniformi
semper motu procederent. Sed aliquando una, præcederet aliam prasertim cum ipsæ inter se
sint inæquales, et circulos describant inæqueles. Huic rationi addumaliam. Quia scilicet,
temere viderentur asset tere, minores stellas, eande vim motricem hare, quam maiores, eo
nimirum Aristotelismo, in maiore quanto, maior est virtus. Sed ne confusio ex apparentiarum,
ac rationum sermoni nostro, officiat, singulas singilatim perpendamus. Veræ sunto, quas
recensuimus apparentiæ. Sed rationes sunt infirmissimæ. Cur enim, si stellæ per se
munerentur, non eandem distantiam, et ordinem, et situm inter se servarent? Aristoteles
quidem hanc Astronomorum hallucinationem, et illationem, volens nolens soluit quando
scripsit.
Αλλ'ἡμεῖς ὣς περὶ σωματων μόνων αὐτῶν καὶ μονάδων τάξιν μὲν ἐχόντων, ἀψυχων δὲ
πᾶμπαν διὰ νοούμεθα. Δεῖ δὲ ὣς μετεχόντων υπολαμβάνειν πράξεως, καὶ ζωῆς οὒτω γαρ
οὐδὲν παράλογον εἶναι δόξει τὸ συμβαῖνον.
Sed nos tamquam de corporibus solum, ipsis, et unitatibus, ordinem quidem habentibus,
inanimatis tamen penitus cogitamus. Oportet vero, existimare ea participare actione et vita.
Sic enim nihil præter rationenrefre videbitur, quod accidit.
Astronomi igitur de astris ita cogitant quasi inanimata essent. Quod si cogitarent, ea
participia esse, et actionis et vitæ, absurdum minime videretur, ea per se moveri, et
tamen eundem situm, et ordinem, et distantiam servare, et in gyrum moveri. Hæc enim tanta
cum ratione facta, non fortuito, non casu, ab inanimis corporibus fieri sunt existimanda: sed
a motricibus substantiis ratione præditis non errante. A divinis ut Plato vocat
Astrorum animis, et eorum animorum intellectibus. Probatum, est enim testimonio Zoroastri
planetas esse animalia. Hermes autem eos διοικητὰς, rectores, et administratores
appellavit. Hæc vero munera, non sine ratione, non sine intelligentia possunt obiri.
Demonstratum autem iam est, ordinem omnem, ortum a mente habere. Si ortum, cur non et
medium et finem? Ordo igitur inter sydera, et situs, et distantia, ab aio, ab intellectu, syderum,
1...,255,256,257,258,259,260,261,262,263,264 266,267,268,269,270,271,272,273,274,275,...411
Powered by FlippingBook