Sed maximopere, et contendunt, et clamant Astronomi, stellas non esse possibile
per se moveri. Argumentaque non pauca, neque ut videtur invalida deducunt in hunc agonem.
Ea igitur, et recenseamus, et perpendamus.
Primum potentissimumque aiunt, non posse unum corpus, contrariis motibus
moveri, nisi altero eorum, a vectore aliquo vehatur. Quæ res in planetis visitur, qui
contrariis, orbi stellato motibus moventur. Sed huic argumento, iam respondimus, videri
eos ita ferri, sed revera non ferri. Verum vel tardiore, vel citiore ipsos proprio moveri, et
videri vel anteisse, vel a tergo esse relictos. Huic ergo tanto argumento tam facile sit satis.
Sed et Aristotelem pro se propugnatorem, in agonem hunc afferunt. Eius igitur rationes
expendamus. In disputationis ingressu, asseverat, et astra et cœlum totum, loco mota conspici.
Id fieri necessario, vel quia ambo quiescant, vel ambo ferantur, vel quia alterum feratur,
quiescat alterum. Sed si in hoc ingressi ei occurramus, et alterum fateamur, sidera scilicet
mutare loca, alterum negemus, loca mutare totum cœlum. Quo modo vel ipse, vel suorum
aliquis id comprobabit? Cœlum enim visus noster non cognoscit, astra tantum conspicit. Qua
igitur ratione, vel ipse vel astronomorum ullus, cognovit cœlum mutare loca? Nisi per hanc
falsam imaginationem, stellas quas moveri cernunt, in cœlo esse fixas. Hanc deponant, astra
movebantur, cœlum quiescet. Ita de falsis falsissima nectere non desinunt. Deinde subnectit.
Si et astra et cœlum moveantur, absurdum erit, eadem velocitate, et astra moveri, et orbes.
Eadem laborat falsitate. Quis enim vidit unquam, orbium velocitatem? Et falsissimum est
quod addit.
Φαίνεται γαρ ἃμα τοῖς κύκλοις καθιστάμενα πάλιν εἰς τὸ αὐτὸ.
Apparent enim simul cum orbibus redire rursus in idem.
Non re apparent, simul cum orbibus, redire, non enim visuntur orbes, aut redire,
aut non redire. Sunt enim invisibiles. Astra cernuntur sola redire in idem. Quamobrem quæ
hinc infert satis multa, omnia sunt falsa necessario.
Aliam deinde divifionis partem sumit. Vel orbes, quiescunt, astra vero moventur.
Absurda eadem, hanc quoque sequi ait. Scilicet citius moveantur exteriora. Et
velocitates esse iuxta orbium magnitudines. At quo mode, hoc absurdum est, si est
necessarium? Neque aliter fieri possit, quam, quæ astra maiora spacia obeunt, velocius ea
obire, quam quæ obeunt spacia minora, et eodem tempore in idem redeant?
Neque ex hoc sequitur quod infert. Non esse rationabile, ut utraque moveantur, et non
alterum solum. Et ideo relinqui, ut orbes moventur, astra quiescant, et orbibus alligata ferri.
Nam si alterum tantum moveri non est εὔλογον, rationabile, quo modo alterum orbes scilicet
movebuntur, astra quiescent. Inaudita hæc est, inde usque a logices initio omnibus logicis
consecutio. Absurdum est; alterum moveri. Igitur orbes moventur, infert deinde, hoc
tantummodo fieri ut cœlum non scindatur, quod totum est continuum. At continuus est etiam
totus ær: continua, est tota aqua. Scinduntur utraque, ille ad avium volatum, ad corporum
proiectum. Hæc ad piscium, ad hominuum, brutorumque natarum. Ad navgiorum quoque
navigatum, et remigatum. Nullum tamen eis accidit vel impossibile, vel absurdum. Neque
universum de salute periclitatur; neque philosophia it pessum. Recurrunt enim scissa in se
illico, et scissuram semetipsis resarciunt, et redingrantur partes quæ discesserant. Cur ergo et
astra, modo eodem per cœlum, aut non volent, aut non natent, aut ad horum instar, loca non
mutent, quiescente cœlo? Nusquam enim isti vel philosophi, vel Astronomi probarunt, cœlum
esse durum aut solidum ita, ut scindi non queat. Et si scindatur, partes in se non redeant; aut
abeant in frusta. Hoc enim ante omnia probare erat necesse. Et donicum non probent; sinemus
nos sidera per liquidum volare cœlum. Sed annectit magister scientiarum idem. Astra esse
Sphærica. Idque nulla ratione, nullo argumento ostendit. Sed ait, ab aliis dici, et ibi
consessum ὁμολογούμενον. Hanc non probationem, nos non probamus. Sed astra sunto
sphærica. Tunc infert. Sphæricorum duos esse motu: κυλισιν καὶ δίνησιν, volutationem seu
rotulationem, et vertigine uterentur, in eodem manerent. At locum mutant. Esto utrunque. Sed