occidentem; non trepidare. Nullis contrariis motibus cieri ab occasu in ortum: non velociter,
non tarde; non antrorsum, non retrorsum; non præcedere, non regredi, non stare loco. Non
deprimi, non attolli. Et si quid tale in cœli regione fieri appareat: id stellarum, non cœli, neque
ætheris esse opus. In id igitur, totis mentis viribus incumbamus, si quo modo vestigare
possimus, cœlum, in quo astra diximus habitare, partem aliquam Empyrei esse. In id opus, hac
ingrediamur. Si cœlum, Empyrei pars est, ea necessario est, vel toti Empyreo continuata; et
quo loco est, ei coniuncta. Vel in toto, esta toto separata, et ab eo disiuncta. Si dicamus eam
separatam ab eo esse, tunc necesse erit, vel casu a toto suo esse avulsam: vel vialiqua aliena:
vel propriis viribus, se se ab eo separasse; vel ab Empyreo veluti reiectam, ab eo discessisse:
vel denique a Conditore Deo, scissam esse seorsum in se stare, et in Empyreo locari.
Quacumque de causa id evenerit, necesse est, cœlum propriam habere supeficiem, et
in supero, et in infero, quibus terminetur. Omne enim corpus finitum, superficie
terminatur. Necesse quoque est Empyreum ipsum, qua parte cœlum æthereum contingit, esse
propria sua superficie finitum, et quasi clausum.
Sed prius effectrices, quas attulimus, separationis huius causas expendamus. Casu
non esse factam constat. Casum enim ex universitate iamdudum expulimus. Vis vero aliena,
quæ nam potuit esse tanta, quæ immensum opus, in immensis corporibus efficeret? Si tamen
fuit aliqua, ea necessario, vel corporis fuit, vel incorporei. Sed incorporea, sui natura nulli
vim inferunt. blande omnia tractant, a suo munenere non discedunt. Corporis ergo oportet
eam fuisse. Sed corpora, uti multoties est iam demonstratum, agunt nihil, patiuntur tantum.
Neque igitur a corporis vi ulla, ea scissio est facta. Et si a corpore fieri potuit, a quo nam
corpore? Cum adhuc non nisi unum Empyrei corpus esset inter corpora illa quatuor incorpora,
et antitype quasi medium. Ipsum ergo sibi, vim nullam attulisse ratio dictat. Et si attulit, aliena
vis non fuit, sed propria. Si igitur vis ulla allata est, propria vel Empyrei, vel ætheris, vel
utriusque est allata. Sed ab utro vis, aut ab, utroque, cur dicatur esse allata? Vel quia
inter ipsos dissidium sit ortum? Vel animo concordi, eam fecerunt divulsionem? Sed
discordia nulla inter eos intercessit, quando adhuc totum, partibus erat similare, et partes toti.
Inter similia vero nulla umquam oritur dissensio. Sed concordi animo, cur dissidium faciant,
cum uni esse, longe sit melius, quam multis. Dum enim una, entia sunt, essentiam obtinent. Si
in multitudinem scindantur, si ea talis sit, ut quæque eius pars uno caret, in nihilum abeant
omnia. Si unum retineant, media inter nihilum, et unum remanent. At longe satius est,
summum unum esse, quam aut medium, aut postremum. Satius ergo est Empyreo, summum
unum esse, et primissimi unius, quasi imaginem, quam se in multitudinem secari. Ad solum
ergo res redigitur Conditorem. Eum scilicet voluisse, vel separatos eos creare, vel creatos iam,
dissecare. Hanc causam contemplemur. Est iam proverbio inter philosophos dictatum. Deum,
et Naturam nihil frustra facere. Quæcumque, faciunt, ad optimum finem dirigere. Si igitur
Deus Conditor Empyreum, et cœlum, vel creavit separatos, vel creatos distinxit, id nimirum
voluit. Voluntatem enim Dei sequitur necessitas. At voluntas finem aliquem respicit. Ob
finem igitur aliquem, eos voluit seiunctos. Finis hic, bonus est necessario. Dei
namque voluntas, et bonitas eadem res est, et non nisi bonum vult. Boni ergo alicuius causa,
Conditor eos se gregavit. Bonum hoc, et finis hic, quis nam fuit? An quia universo, ita
expediit? Esto. At qua ratione expediit? Quid enim hæc seiunctio, vel est operata, vel etiam
num in dies operatur? Forte, ut cœlum moveri posset per se, et Empyreum non traheret secum,
et partes eius funderet, confunderetque. Traxisset aut, et confudisset, si continui ambo, et
continuati perseverassent. At motus hic cui fini, cui rei, inservire debuit? Nempe, ut vel sibi
cœlum aliquid acquireret, vel ut aliis prodesset, vel utrumque efficeret beneficium. Vel
neutrum. Hæc enim plena, ac necessaria est divisio. Si neutrum dicamus, iam is motus frustra
est. Frustra aut Deus nihil facit. Ergo trium reliquorum aliquod. Primum prius expendamus.
Motu suo, quid sibi cœlum acquirat? A se ne ipso, an aliundem? A se ipso, ne fingi quidem
potest. Oia enim sua, in se habuit, et hent. Et ipsum in se ipsum ageret. Et idem esset respectu