Αήρτε καὶ ὁ διὰ συνήθειαν καλοῦμεν πῦρ, οὐκ ἐστὶ δὲ πῦρ ὐπερβολὴ γαρ θερμοῦ, καὶ οἶον
ζέσος ἐστὶ τὸ πῦρ.
“Ær et quem, ob consuetudinem vocamus ignem, non est autem ignis. Excessus enim calidi,
et quasi ebullitio est ignis.”
Quem sequenti capite, aliter vocat.
Δεῖ δὲ νοῆσαι, οἶον ὑπέκκαυμα τοῦτο ὁ νῦν εἴπομεν πῦρ.
“Oportet autem intelligere quasi hypeccauma hoc quod nunc diximus ignem.”
Ignis igitur hic non ignis, sed hypeccauma, ut ait, supero elemento est continuus; sicuti ær ipsi
continuus est. Nomen enim συνεχὴς continuum dicit, et non contiguum, ipsomet docente,
initio physici VI.
Συνεχῆ μὲν ὧν τὰ ἔσχατα ἓν. ἁπτόμενα δ'ὧν ἅμα.
“Continua quidem, quorum extrema unum, tangentia vero, quorum simul.”
Non est autem hic usus nomine ἀπτομένων, tangentium, quia significare noluit,
hypeccaumatis superficiem superam tangere tantum elementum circulolarum, sed usus est, et
priore, et secundo loco, nomine continui, ut significaret superficiem utriusque extremam esse
unam, et revera continua esse hæc duo corpora. Igitur sua sententia hypeccauma cœlo est
continuum. Si continuum, corpus quoque unum cum eo est. Si unum, eiusdem etiam cum
eo naturæ, ergo et similare, nisi dissimilare esse estendatur. Dissimilare autem nulla
apparet parte. Ergo similare cum cœlo est, sicuti est, et simplex, et tenue, et transpicuum, et
invisile. Ergo hypeccauma, quod calidum, et siccum esse ait, eiusdem est cum cœlo cumque
æthere naturæ. Ergo et cœlum calidum, et siccum. Ergo non quinta essentia. Si ut hoc
ridendum sui non admittant, sui dicant, vocem συνεχὴς non pro continuo esse positam, sed
pro προσεχὴς, contiguus, qua utitur aliquando; dicemus nos, vel eos, nobis fucum facere, qui
aliter interprætantur, quam magister eos doceat. Eumque accusare, quod contra leges suas
in philosophia metaphoris, et vocibus utatur impropriis, quæ confusionem, in re tanta, quanta
hæc præsens est, possit parere. Vel ipsum, nobis fucum facere Aristotelem, qui
scientiam suam, vocum improprietatibus confundat. Verum quomodocumque eis abutatur,
nihil in hac re efficit. Neutram enim rem demonstrat. Neque enim probat, hunc suum ignem
non ignem, cœlo esse aut continuum, aut contiguum. Utrum vis dicat, sumit tantum pro libitu.
At hoc philosopho non est facis. Neque etiam ostendit, ærem igni illi non igni, vel continuum
esse, vel contiguum. Quin imo hypeccauma hoc, æris esse supremam partem autumat. Qui ær,
ut ipse ait, cum calidus, et humidus sit, a superiore circulari motu etiam magis calefit, et
exsicatut. Ita sentit in his.
Τὸ μὲν γαρ ἄνω, καὶ μεχρὶ σελήνης, ἕτερον εἶναι σῶμα φαμεν πυρός τε καὶ ἀέρος, οὒ μὴν
ἀλλ'ἐν αὐτω γε τὸ μὲν καθαρώτερον εἶναι, τὸ δ'ἦττον εἰλικρινές, καὶ διαφορὰς ἔχειν, και
μάλιστα ᾖ καταλήγει πρὸς τὸν ἀέρα.
“Supera enim, et usque ad lunam, aliud esse corpus dicimus ab igne, et ære. Sed in eo, purius
hoc esse, illud sincerum minus, et differentias habere, et maxime ubi desinit ad ærem.”
Alio quoque loco, proximo, scribit.
Αλλὰ δεῖ νοῆσαι, τῶν λεγομένου, καὶ καλουμένου ὑφ' ἡμῶν ἀέρος, τὸ μὲν περὶ τὴν γῆν οἶον
ὑγρὸν καὶ θερμὸν εἶναι, διὰ τὸ ατμίζειν τε, καὶ ὰναθυμιάσιν ἔχειν γῇς, τὸ δὲ ὔπερ τοῦτο
θερμόν ἢδη καὶ ξηρὸν.
“Sed oportet cogitare, eius qui dicitur, et vocatur a nobis ær eum qui est circa terram, esse
veluti humidum, et calidum, eo quod evaporationem, et exhalationem habeat terra. Qui vero
est supra hunc, calidum iam, et siccum.”
Quale dicit esse ipsum hypeccauma. Quod si superum corpus usque ad lunam, non sit
ignis, non sit ær, sed quinta illa sua essentia, ær suo confessu, cœlum attingit. Et eo loci, ob
cœli vertiginem calidior fit, et siccesit. Et ideo hæc eius pars, hypeccauma, quasi ab exustione,
est ab eo nominatu. Unum igitur corpus ær cum hypeccaumate est, et continuatum, quod
et ipse dixit. Non enim ær esse desinit, ignis hic non ignis, etiam si calidior, et siccior est