specula, et cristalla alia, flammas excitantia, etiamnum experimentis innumeris attestantur.
Sursum ergo flammæ nostræ tendunt, ad Solem, ad astra, ad Empyreum, unde originem
duxerunt. Nihil ergo mirum fuerit, si et astra, quia flammæ sint, ad primam eorum originem,
ad Empyreum nimirum sese erigant, tametsi nobis, ob distantiam, et sphæricam ostentent
faciem, et radiatam. Sed unde nam sidereæ flammæ sunt accensæ? Et in quo ardent? Causæ
huius rei sunt iam exponendæ, et ex principiis primis a nobis positis sunt eruendæ, et
similitudine nostrarum flammarum deducendæ. Dicimus igitur flammam nostram,
confessione omnium fumum esse ardentem. Fumus, autem, non aliud quam vapor est, e
materia igni subdita, elicitus. Vapor autem aliud nihil est, quam humor in ea materia
imbibitus. Humor autem, aliud itidem nihil est, quam fluor. Fluor autem, quid aliud, quam e
quatuor corporum nobis positis principiis, unum? Fluor, hic eam a Conditore proprietatem est
sortitus, ut et rarefieri, et densari posset. Rarefieri quidem, non magis, quam ab initio, a
lumine, et a calore, et a Conditore est constitutus. Sed ab eo statu, in densitatem, agi magis,
atque magis posset. Et a variis densitatibus, in raritatem usque primam suam, posset
redire. Quam proprietatem suam, ita per corpora omnia efludit, et in singula diffudit, ut
nulla esse possent corpora, quæ ea non essent participia, et non rarefactione, et densatione,
fierent, et consisterent, et gignerentur, et corrumperentur, et conservarentur, et etiam
perficerentur. Quæ res experimentorum inductionibus, nostrisque demonstrationibus suis
quæque locis palam fiet. Hoc igitur posito, ex eo deducimus, sidera vel flammas esse, vel
esse luces, coagulatas, atque insimul compactas. Demonstremus prius, ea posse esse
flammas. Eodem quo prius monitu, e nostris rebus simile sumendo. Atque hoc a principio
dicimus, flammam esse ardorem. Ardor autem omnis in fluore est. Et res alia nulla ardet,
quam fluor. Nam et fumus ipse, fluor est, et vapor fluor est, et humor fluor est, et sulphura, et
bitumina, et olea, et vina, et pinguedines, et pices, et quæcumque alia ardent, fluores sunt.
Et si ligna ardent, si stipulæ, si stuppæ ardent, fluor, atque humor, et pinguedo quæ in eis
est ardet. Si lapides ardent, si campi, si colles, si montes ardore etiam perpetuo, Ætna,
Tenariffe, Hecla cum sociis, tot alii in novo orbe Vulcani, uti suis locis ostendetur, ardent a
fluore. Itaque sidera, fluoris illius primævi infiniti, finitæ partes, lumine, et calore itidem
primævis, accensa esse et ardere, nihil fuerit, aut absurdum, aut impossibile.
At quomodo, et cur ipsa ardent, reliquus vero, non ardet æther? Quia nimirum,
lumen et calor, toto cœlo summa tenuitate, nimium diffusa, nimiumque amplificata, et quasi
de sua vi effusa, et diluta languent, ita ut ipsum accendere nequeant. Rarior namque remansit,
quam ut accendi atque ardere posset. Astra vero, quæ ardent, ætheris partes sunt densiores a
Conditore factæ, et ita compactæ, ut ardorem concipere, et flammam edere, et densitate etiam
retinere possent. Densiores autem quomodo, et cur sunt factæ? Quoniam oportuit, raritate,
luminis, caloris, atque fluoris, in natura posita, poni etiam in eisdem, contrarium alterum
densitatem. Densitatem inquam, luminis, caloris, et fluoris. Nihil enim aliud flamma videri
possit, quam lumen densius, et lumen non aliud quam flamma rarior. Calor quoque non aliud,
quam ignis rarefactus atque diffusus, et ignis non aliud, quam calor densatus. Quibus ergo
partibus, primævus ille fluor, a Conditore densior est factus, eæ calore, et lumine concepto,
flammæ videntur esse factæ, et astra. Nam fluor, si rarissimus sit, nullam videtur flammam
posse concipere. Si vero densius quid fiat, eam concipit et ardet. Cuius rei multa sunt sensata
testimonia. Ær equidem si solus sit ær, nullam concipit flammam, quia rarissimus est. Densius
quid, ut vapor, ut fumus eam concipit. Dum quidem fumus ardet, et flamma est, ea quæ
proxima succo vel fluori est, densior est, rarescit deinde, ardore eam rarescente, arder tamen
usque ad summum apicem, a quo deinceps nimium rarefactus fumus, amplius non ardet. A
qua illa, quam e putri vino, per destillationem elicitam, aquam vitæ vocant, medium quid inter
aquam et ærem est. Dum enim aquæ speciem fert, aperto vasis orificio illico in ærem vertitur.
In eam si quis linteolum immergat ignique propinquet, statim flamma corripitur, quæ
lambendo humorem depascit universum, sine ulla telæ combustione. Talia multa circulatores