rotunda apparent quædam? Cur, ut ignes nostri micant. Cur, ut ignes nostri lumen, de se
propagant? Cur ut ignes nostri, cum lumine calorem proferunt? Profecto, hæc septem sunt
experimenta eorum quæ apud nos in igne, et ab igne videmus fieri. Sentimus etiam, hæc
omnia in astris esse. Sumamus igitur suo monitu, simile in illis, ex his quæ apud non fiunt.
Septem hæc similia, in astris, et in nostris ignibus, conspicimus. Cur ergo, vel ignes non sint
astra, vel astra non sint ignes? His septem alia addantur quinque, mobilitas summa, quæ in
utrisque conspicitur; tenuitas, acuties, penetratio, raritas. Quid enim pernicius astris? Quid
velocius igne? Quid tenuius, quid acutius, quid penetrantius, quid rarius, nostra flamma? Quid
item mobilius, vel tenuius, vel acutius, vel penetrantius, vel rarius radiis. Qui astrorum, vel
proles sunt proxima, et simillima, vel etiam astra sunt in longum protensa. Hisce omnibus
similibus, ita nos inferimus; vel astra sunt ignes, vel ignes sunt astra, vel utrumque, vel
neutrum, vel et neutrum, et utrumque. Utrumque sane, similibus illis omnibus. Neutrum vero,
quia cœlestis ille, purus est ignis, et sincerus, et immaterialis, et immortalis, et divini, et
intelligibillis ignis, proximior imago. Nostri vero, materiales sunt ignes, et impuri, et
corruptibiles. Et quod sunt illius sunt participatione. Cum igitur tria sunt, ignium
genera, summus, ac primus est divinus, et idealis. Eius simulacrum est ignis cœlestis.
Noster vero huius participatio; recte hos nostros cum cœlestibus, et idem esse, et non idem,
et neutrum, et utrumque affirmare vere licebit. Astra igitur ignes sunt, vere, sed inter divinum,
et nostrum, medii. Nam et lucent sicut nostri. Color quoque illorum similis est nostro in varia
materia accenso. Figura quoque eadem apparent. Nam si hic flammam eminus cernamus,
tametsi recta sursum tendat, radiata tamen sicuti stella cernitur; et utrorumque hi radii
rotunditatem in summo ostentat quandam. Et hic noster radiatus ita micat, sicuti et illa. Procul
ergo omni dubio, astra, ignes sunt. At quales ignes? Tria enim, et Plato, et Aristoteles,
et Theophrastus ignium apud nos genera esse docuerunt. Anthraca accensum, flammam, ac
tertium φῶς. Quæ vox, et lucem, et lumen dicit. Quos supra nominavimus
Græcorum philosophi veteres, qui astra ignes esse dixerunt, hac in te non una fuere sententia.
Thales namque γεώδη μὲν, ἔμπυρα δὲ, τὰ ἂστρα. Terrea quidem, sed ignita esse dixit. Simile
quid et diversum, Anaxagoras pronunciavit, cœli scilicet vertigine, raptos de terra lapides,
et accensos, esse facta astra. Diogenes pumices inflammatos esse astra credidit. Archelaus
laminas ferreas cadentes, ea esse asseruit. Xenophanes vero altius nescio quid cogitavit,
esse ea nubes inflammatas, quæ interdiu extinguantu, noctu reaccendantur. Anaximander vero
compages æris globosas atque accensas. Parmenides, et Heraclitus, compages ignis; sed qualis
ignis authracis ne, an flammæ in quæstione reliquere. Quod et Plato fecit. Et ante omnes ipse
Zoroaster. Nos igitur id, si queamus, pervestigemus. Si solidum, ac densum aliquod ibi corpus
sit, quod accendi, aut igniti possit, forte, antraces accensi astra fuerint. Si tale sit, vel terreum
erit, vel mistum ex elementis aliquot corpus erit. At hæc omnia, sui natura quiescunt, et loco
suo non moventur nisi præter naturam sunt disposita, et deorsum semper tendunt; supera
numquam petunt. Et si quando petunt. Quod et Anaxagoras, vertigine attractos lapides esse
censuit. At vertigo hæc cœli, cur est hodie, et ante hunc diem, per tot sæcula similes lapides,
et pumices, et laminas ferreas non rapuit, nec rapit? Non est ergo horum quicquam, quod in
cœlo potuit, aut possit sidus fieri. At potest ne aliquid densum in cœlo, aut ab initio fuisse, aut
etiam nunc esse? Videtur potuisse et posse. Luna enim ibi est, terreum quid sapit. Sunt ibi
veterum observatione, stellæ nebulosæ quinque, obscuræ novem, quæ eandem cum luna
videntur habere naturam. Sunt Neotericorum observata, versus antarthicum, et maculæ
quædam in cœlo nigræ, et nubeculæ ad nigredinem vergentes. Sed quia et hæ ad Lunæ
naturam accedere videntur, cum de ea nobis sermo erit institutus, eas quoque contemplabimur.
Lucentia astra speculemur. Necesse est ea, post quam ignes sunt, genus aliquod ignis esse,
vel antraca, vel flammam, vel φῶς, lucem. Anthraces si sunt, densum quidam sunt, et
solidum. Si id sint, duo contraria in cœlo erunt rarum, et molle ipsum cœlum, densa, et dura
ipsa sidera. Hæc densitas, hæc durities, unde eis venit, unde in ætherem sunt ingressæ? A