Franciscus Patricius: Nova de universis philosophia - page 284

FRANCISCI PATRICII
PANCOSMIAS
LIBER DECIMUSQUINTUS
AN SIDERA SINT IGNES.
Quod paulo ante dictum est, nondum constare astra in cœlo moveri, uti promisimus
demonstrare aggrediamur. Ut autem demonstratio recta methodo procedat, astra quid sint,
prius videtur esse cognoscendum. Hoc enim cognito, facilius, an ad motum apta sint nata,
et ab hoc, an revera moveantur innotescet. Itaque hoc ante perquiramus. Profecto,
inter Græcos veteres, astra omnia, ignes esse et flammas, non pauci sunt arbitrati, Thales,
Anaximenes, Heraclitus, Xenophanes, Parmenides, Empedocles, Anaxagoras, Diogenes,
Archelaus, Plato, Aristoteles, Cleanthes. Ducti nimirum, ut id crederent, ipso visu, ipsoque
tactu. Illo quod viderent sidera non aliter lucere, ac lucet noster ignis. Hoc quia Solis calor,
tactu sentiretur haud secus, quam calor, nostratis ignis. Fatebuntur ni fallor Aristotelici, omnes
quos nominavimus, ita sensisse. Sed Principem suum, qui id videtur impugnasse, inter eos
connumerari, non permittent. Si nos non audiunt, aut obaudiunt, audiant Plutarchum.
Αριστοτελης τοσοῦτον εἶναι τὸ κενὸν, ἐκτὸς τῶν κόσμου, ὥστε ἀναπνεῖν τὸν οὐρανόν. εἶναι
γαρ αὐτὸν πυρινὸν.
“Tantum esse vacuum extra mundum, ut cœlum respiret. Id namque esse igneum.”
Sententiam postea mutavit, quod et in Exoterica sua Philosophia fecit, contraria
nimirum suæ Mysticæ. Idque solum ut Platoni contradiceret. Est autem ea res, a nobis ostensa
alibi. In quintam inquam, essentiam quandam, cœli substantiam mutavit. Quæ a se nullo
sensu, sed contra sensum, nulla ratione, est conficta. Sed de cœlo est nobis iam
tractatio peracta. De sideribus agamus. Dogmatis huius, astra esse ignes, dictum iam est,
primum authorem fuisse Zoroastrum. Cecinit enim.
Ἕπηξε δὲ πολὴν ὅμιλον ἀστέρων ἀπλανῶν.
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγκάσας.
“Compegit multum cœlum astrorum inerrantium.
Ignem ad ignem cogens.” Et de Sole.
Εξ ἀνακρεμάσας ζώνας, ἕβδομον ἡελίου
Μεσεμβολήσας πῦρ.
“Sex suspendens Zonas, septimum Solis.
In medium iaciens ignem.”
Et rursus de eodem:
Πῦρ πυρὸς ἐξοχετουμα, καὶ πυρὸς ταμίας.
“Ignis, de igne derivatio et ignis pœnu.”
Parmenides autem de Sole eodem ita cecinit.
Εἴση δ'αἰθερίαν τε φύσιν, τὰ δ'ἐν αἰθέρι πάντα
Σήματα, καὶ καθαρᾶς εὐάγεος ἡελίοιο
Λαμπάδος ἔργα ἀρΐδηλα.
“Scies ætheream naturam, et quæ in æthere cuncta.
Corpora, et puræ fulgentis Solis,
Lampadis, opera egregia.”
Hoc securus est Philo, qui Solem esse dixit, φλογὸς πιλῄμα πολλῆς. Flammæ
compaginem multæ. Cum his, et superioribus illis (a quibus ut Aristoteles dissentiret, visum et
tactum ab negavit) sensu, rationeque dictante, etiam nos sentimus. Præsertim quod et
Damascenus, et Augustinus et alii nostri Theologi consenserunt, cœlum esse ignem, ex
quo astra, aliaque cœlestia lumina est facta tradiderunt. Sed quoniam nos, non virorum
authoritatibus, sed sensuum, mentisque demonstrationibus philosophamur, ratio est
nobis eaque valida reddenda, cur ita sentiamus. Eam itaque in hunc modum contemplemur.
1...,274,275,276,277,278,279,280,281,282,283 285,286,287,288,289,290,291,292,293,294,...411
Powered by FlippingBook