Cum igitur hæc, quæ tria putabantur, unum idemque esse persuasere rationes, locum
non habet Chaldæorum, ætheris in tres ætheres distinctio. Neque Empyrei per tres hosce
penetratio per ærem, qui de tribus hylæis unus fuerat. Si quæ vero penetratio, per
reliquos duos hyleos sit, ea per aquam, perque terram dabitur. Et revera datur. Nulla enim
aquæ pars est, nulla terræ, in qua æris pars non sit penetrata. Ær autem et æther est, et
Empyreus. Ratione quoque alia penetratio hæc, et Empyrei, et ætheris, et æris in duo illa fieri
eft credenda; elementorum scilicet, primævorum, spacii, luminis, caloris, et fluoris. Quæ in
omnes aquæ partes, in omnes terræ partes pertranseunt. Huc nos rationes, ut videntur veræ
deduxere. Quibus Platonicorum axioma adiungamus; τὰ ἂυλα χωρεῖ διὰ τῶν
ἐνύλων. Immaterialia penetrant per materialia.
ANNOTATIO R. P. M. IACOBI DE LUGO.
Theologi tenent cœlum Empyreum idest igneum dici, non ob ardorem, sed a splendore, quia
habet lumen, et claritatem, et est immobile, ut locus esset locatis aptissimus: consistit enim
beatitudo nostra in clara Dei visione, qua summa gloriæ claritate beatorum perfundit, et in
contemplatione Dei cui sunt charitate affixi. At quibusdam videtur satis probabile, ut cœlum
Empyreum immobile ordinatum ad statum gloriæ non habeat infuentiam in inferiora corpora
quæ sunt sub alio ordine, ut pote ordinata ad naturalem, rerum decursum, Divini Thomasi
tamen videtur probabilius oppositum prima par. q. 66 ar. 3 in fine corporis. Quoniam sicut
supremi Angeli qui assistunt Deo imediatius habent influentiam super medios, et ultimos
qui mituntur, quamvis ipsi non mitantur secundum. Dionisium cap. 8 de
Cœlesti Hierachia
.
Ita cœlum Empyreum habet influentiam super corpora quæ moventur, licet ipsum non
moveatur. Hac de causa possumus dicere, et bene, rationabiliterque cœlum Empyreum
influere in primum cœlum quod movetur, non aliquid transiens, et adveniens per motum: sed
aliquod fixum, vel stabile, ut puta virtutem continendi, et causandi, vel aliquod huiusmodi ad
dignitatem pertinens.